Anniversario primo colloquiorum Latinorum renovatorum appropinquante (Idibus enim Martiis - quae dies haud fuit nobis infausta! - et quidem anno Domini MMIV hoc forum est instauratum) facultatem esse nobis datum ad iubilandum ratus, hoc colloquium aperui, ut nuntios omnium iocosissimos, elegantissimos, notatuque dignissimos etc. hic colligamus. Ut id facerem, tribus causis adductus sum. Et quidem prima est, ut illos nuntios "optimos" in colloquiis veteribus dum requirimus, epistolas pristinas relegendo praeteritorum recordemur; et secunda, ut de iis nuntiis colloquamur; denique, ut et novis sociis recens nobis adjunctis demonstremus, quam diserti scriptores simus...

Quid sit faciendum, si nuntium huc transcribere velis?
1.) si nuntium huc inserere velis, noli quaeso cum bulla "cita" copiam de eo facere, quia litterae nuntii ita transumpti nimium parvae sunt!! Ecce:
Iulia wrote:videsne, quam parvae haec litterae sint??
(Certe haec non Iulia scripsit...

Cave hoc facias: designa pro eo nuntium cum cursore, mox utere bullis "ctrl" ac "v" ad transcribendum.
2.) Nuntium transcriptum coloribus redde notabiliorem, ac magis conspicuum, ut is facilius discerni possit a tuis verbis!
3.) Semper explana nobis, quibus de causis nuntium illum elegeris!!
Haec sunt regulae, sodales. Iam ad rem!
