Musica!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Musica!

Emitteby Mucius Scaeuola on Mart 17 Oct, 2006 15.55

Mucius omnibus carissimis sodalibus salutem! :D

Ad latinitatem uiuam maxime pertinent opera cuiusuis generis hodierni; atque latinam linguam decet diffundi ubicumque omnibus modis: epistulas uel libros uel fabulas nugasue pictas latine scribendo legendoque, colloquendo latine inter nos (quod -pro dolor :( - raro heu accidere uidetur).
Sed quid de re quae credo permultum iuuare in lingua discenda, de musica?
Clarissimus docendi rationis studiosus, Don Milani, qui nouam scholam noua ratione docendi praeditam in Etruria condidit, discipulis audire faciebat cantationes lin lingua quam debebant discere. Nam musica delectat animos, linguam amatam facit, rhythmus inhaerescit in mentibus, facilius efficit ut uerba memoria teneantur; praeterea lingua non legitur, sed auditur: magis hominis cordi propinqua fit.

Quamobrem magnificum mihi uisum est auscultare latine musicam, neque illam missarum tantum, quae post aliquod tempus (aut aliquando etiam prius :lol: ) taediosa fieri potest, sed magis recetem neotericamque; de quo repperi uos certiores facere in animo est:

Deus ex machina; www.derepublica.com: inspicite eos!

Juri Camisasca; www.juricamisasca.it Te Deum, Arcano Enigma... pronuntiatus est Italicus.

La locanda delle fate; in "albo" Homo homini lupus Etiam haec Italica uox.

Ista; www.ista-latina.de musica rap est, pronuntiatus est Germanicus: difficile Italicus, nisi conspicio uerba scripta, intellego... :cry:

Kronos; Magica Europa, Party deorum, Roma caput mundi et alia: musica dance, pronuntiatu Italico.

Franco Nebbia; Vademecum tango (tamen hic magis est ludus quam uerus cantus).

Praeter hos sunt etiam celeberrimi Carmina burana, quos certe multi noscitis.

Audiatis et laetemini!
Si autem alias latine musicas inuenieritis facitote ut sciam...

Valete omnes musicae cultores!

p.s.: Si quis in scholis magister est, cur non auxilio musicae discipulos doceat? :wink:
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Ericus Palmén on Merc 18 Oct, 2006 20.50

Ericus Palmén Mucio Scaevolae s.d.p.
Rectissime iudicas musicam in viva Latinitate colenda plurimi aestimandam esse. Persuasum habeo e.g. Ferias Latinas Nicenses, quibus annis 1989–1993 interfui, itemque seminaria Latina Eryce annis 2000 et 2002 et Pragae aestate proxime praeterita instituta multo minus iucunda futura fuisse, nisi in iis frequenter occasione oblata cantando nos delectassemus. Bene egisti, quod nonnullas paginas domesticas, in quibus cantiones Latinas inveniremus, nobis dedisti.
Equidem suaserim omnibus Latine cantandi studiosis, ut etiam primam paginam Nuntiorum Latinorum inspiciant. In ima parte columnae dextrae sub titulo ’Nexus’ inveniuntur duo subtituli: liber nuperrime editus ’Carmina viatoris’ et discus compactus ’Kalevala Canora’. Priore eorum continentur varii generis carmina, quae civis meus Tuomo Pekkanen annorum decursu composuit, necnon versiones variarum cantionum modernarum (maxime Finnicarum); in posteriore fragmenta selecta e carmine epico nationali Finnorum Latine reddito ’Kalevala Latina’ excerpta cantantur. Vale!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Furius Camillus on Sat 21 Oct, 2006 15.55

Frates , excelsi cantores germani "Triarii" sunt :-D . Musicae de romanitate et thema de exercitu romano feruntur.
Furius Camillus
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Iov 05 Ian, 2006 11.01

Emitteby Regiomontanus on Mart 24 Oct, 2006 23.01

Regiomontanus Mucio Scaevolae ceterisque sodalibus s.p.d.

In hodierna Societatis Radiophonicae Britannicae interretiali pagina - http://news.bbc.co.uk - repperitur nuntius c.t. "Sermo Regum - Elvis a Finnis latine tractatus (Language of Kings: Finns give Elvis the Latin treatment)" ubi, praeter alias considerationes de magno inter Finnos linguae Latinae pondere, legimus de viro illius civitatis docto quodam, qui clarissimi Elvis Presley modulatoris cantica in Latinum reddit et canit! Si cui vestrum, cum hunc nuntium inspicere vult, dies meridiani Grenvicensis iam praeterierit, titulum eiusdem nuntium in capsula quaesitoria inscribat et bullam "quaere (search)" premat.

Quam optime valete.
Regiomontanus
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Sat 20 Mart, 2004 20.52
Location: Brasilia

Musica aeterna

Emitteby Andreas Filius on Sol 29 Oct, 2006 6.34

Valete, cari cultores musicae latinitatisque.

Comes Mucius, has paginas indicatas a te inspexi et inveni eas esse attractivas latinistis adulescentibus. Cogito me esse veterem :) , quoniam Requies et missae (scriptae a Mozart, Beethoven, Giuseppe Verdi, Camargo Guarnieri et ceteris tantis) magnopere mihi placent.
Interea gratulationes dare vollo pro verbis tuis super rhythmi auxilio.
Recte dicis. Opportune de hoc loquereris; de themate quoddam, neurobica denominatur, recordatus sum.

Antequam epistolium finiam, investigationem facere vollo:
- Quae pronuntia in Italia docetur?
- Nonne reconstituta esset?

Vide hanc paginam, fortasse ea tibi placet.
http://www.musicexpress.com.br/artista.asp?Artista=213
Andreas Filius
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Sol 29 Oct, 2006 5.35
Location: Oriens Paulista

Emitteby TADW_Elessar on Sol 29 Oct, 2006 8.29

Salve Andreas Fili!

Quaeris quod pronuntiatum Italia doceatur. Semper medioevale, quamquam classico in omnibus nationibus Europaeis iam diutius usum sit. Vero autem in scholis de pronuntiato classico ne loquitur quidem.

Vale!
Matthaeus - webmaster@latinblog.org

Paginam meam interretialem latine scriptam inspicias!
www.latinblog.org
TADW_Elessar
 
Nuntii: 66
Nomen dedit: Sat 22 Mai, 2004 14.40
Location: Italia, Sardinia, Sassari 4043'35'' N\833'32''E

Emitteby Mucius Scaeuola on Sol 29 Oct, 2006 10.49

Mucius Andreae et Elassari salutem dat

Nec intellegi potest quare ne mentio quidem faciatur de ea.
Nam certe etiam nunc pronuntiatum mediaeualem, uel ecclesiasticum, uel Italicum, habemus cum quia ecclesia catholica hic in Italia est, tum quia Italicis proxima haec uox est.
Attamen puto melius esse omni in Europa doceri eandem rationem, quae nulla alia esse potest nisi Romanorum antiquorum ipsa!
Pro mea parte, ego restituto pronuntiatu in schola utor, nec desunt semper qui me stupefactis oculis conspiciant! :lol:

Valete!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Andreas Filius on Lun 30 Oct, 2006 22.11

Cometes Elessar et Scaevola

Ago vobis gratias ob responsiones necnon patientiam vestram cum errore meo.
Scripsi "pronuntiam" sub potestate linguarum neolatinarum et vero vidi verbum non esse femininum :? .
Scaevola, dixisti aliquos stupefactis oculis conspicere te pro restituto pronuntiatu. Hic in urbe mea populus judicat me esse insanum studio linguae latinae et musicae eruditae. Quid circa haec facere possimus? :(
Compositor Elessar! bagatellam tuam "violino clavichordioque" audivi, eam pulchram putavi. Gratulationes tibi. Si possibile super concursu urbis tuae plura scire vollo.
Ah! sententiam comicam in tua pagina legi: "Mattè, scusa l'ignoranza ma... non ci capisco niente..
Excusate iocos meos :D

Valete quam optime!
Andreas Filius
 
Nuntii: 16
Nomen dedit: Sol 29 Oct, 2006 5.35
Location: Oriens Paulista

Emitteby Mucius Scaeuola on Mart 31 Oct, 2006 17.37

Mucius Andreae ceterisque sodalibus s.d.p.

Quid faciamus de illis qui nos insanos putant ob linguae latinae studium? Saepe ex me quaesiui. Atque hic mos meus est aduersus hos: ostendere pulchritudinem latinitatis stupentibus, ignorare contumeliosos.

Nam multi mirantur nos tam antiquam linguam diligere, putantes neminem ea loqui, ergo inutilem esse. Itaque monstro illis latinitatem (una cum graecitate) esse fundamentum morum occidentalium, latinam linguam etiam nunc usurpatam a pluribus, neque tam difficilem esse ut disci non possit; legere latine opera mirificum et utile cognoscentiae morum romanorum. Nihil refert, aliqui impugnant, haec discere: nullum futurum habere eam. Perpauci eam sciunt, neque loquuntur ea. Satis esse anglicam.
:evil:
Tum rogo num seruire cupiant anglicis. Num eis placeat imperium solum Sociarum regionum Americae, quae solae dominantur et decernunt de mundo omni. Quae oeconomice militariter moraliter dominantur ubicumque. -Non-, certe, respondebunt, nisi insaniunt. Igitur quae noua potentia illis obstabit? Sociae regiones Europae, dico edepol! Et quae illis lingua, quae illis natio? Equidem una respublica conficienda est. Decetque unae reipublicae una lingua. Quae ergo illa? Lingua quae omnibus communis sit, in qua inueniamus radices omnium, neque nunc ab aliquibus iam usurpata, ne hos aliis praeponamus. Ecce lingua latina iterum reuiuiscit :D ! Et potentis reipublicae, ita ut iam fuit, lingua fit!
Plus uno situs inuenire potes in interrete de hoc, sicut

http://www.latinitatis.com/latinitas/textus/angelino.htm

http://www.latinitatis.com/latinitas/menu_it.htm

Postea lingua ecclesiae catholicae latina est, et uidetur nunc etiam in hac restaurari, cum audiuerim restauraturum esse papam missam latine... :D

Si autem quis irridet, non nostra cura dignus est, sed contemptu.
At plerumque uocant insanos nos quoddam admirationis sensu... :wink:

Vt latinitas semper uiuat! Aue atque uale!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Iulia on Merc 01 Nov, 2006 20.08

Iulia Mucio Andreae ceterisque sodalibus sal.

Nuper de hominibus, qui linguam Esperantam colunt, aliquae cognovi: Esse multo plures quam Latinistae, etiam conventus et periodica exstare caecis tantum Esperantistis destinata. Mihi igitur potius quaerendum esse videtur, cur tot homines illi linguae studeant, et plures quidem quam Latinae, cum mihi (ignoro Esperante) videatur linguam Esperantam nil habere, quin etiam Latina praebeat, immo vero in lingua Latina aliter ac in Esperanta maximum exstare corpus litterarum cum antiquarum tum etiam recentiorum hodiernarumque, qua de causa multo maior humanitas in Latinitatis studio sit. Ideo magis insanire mihi videntur, qui Esperante volunt loqui, quam qui Latinitatem vivam colunt.
Ceterum nonnumquam etiam ipsa me insanam puto ob nimium meum amorem Latinitatis. :lol: Sed quid esset mundus sine insanis? Nonne omnes, qui umquam magna perfecerunt in historia humanitates, de aliquibus rebus insaniunt? Si ergo alii nos insanos ducunt, Andrea, id nihilo habendum esse censeo, et inter nos colamus insaniam nostram. Sunt, qui magis insaniant quam nos. Pro dolor autem perdifficile videtur invenire homines, qui aeque de Latinitate et de mathesi insaniant... :cry:
Multis etiam, cum in schola discerent linguam Latinam, terribilis iis videbatur ob copiam coniugationum declinationumque, quae scilicet maior est quam in multis linguis hodiernis, tamen puto malos magistros potius quam grammatica Latina eos terruisse. In Germania multi eorum, qui linguam Latinam discunt, ideo id faciunt, ut obtineant certificationem, qua dicitur eos eam linguam didicisse et qua opus est ad varia studia in universitate. Illi discunt grammaticam et verba, macimo labore conantur Caesarem legere, dein desinunt, ita ut in fine amara omnia experti sint, ad dulcia autem, id est ad litteras philosophicas historicasque, carmina, epistulas admodum faciliter legendas, ut pulchritudine docentiaque earum frui possint, numquam pervenerint. Egomet non miror eos mirari me tam ardenter illam linguam colere, quae ipsis tantam attulerit operam.
Causarum, quibus magistri conantur discipulis persuadere, ut linguam Latinam discant, plerasque pravas duco. Dicunt discipulos, qui didicerint linguam Latinam, melius intellegere linguam, suam vernaculam et facilius discere alias linguas. Quod non falsum est, sed operae pretium non est linguam Latinam ob hanc solam causam discere, ut melius scias linguam vernaculam: Minus laboriosum est solum grammaticam linguae vernaculae diligentissime discere. Item operae pretium non est, ut aliam quandam discam linguam: Nam minus laboris est discere unam linguam ab ovo quam discere unam ab ovo et unam, cuius structuram grammaticalem semanticamque iam aliquatenus intellego. Certe gaudeo me verbum Anglicum 'rural" a Latino 'rus' deducere posse, sed semel verbum mihi discendum est, et nil interest, utrum primum 'rus' Latinum an 'rural' Anglicum discam. Item gaudeo accusativum com infinitivo Graecum nullas iam mihi praebere difficultates, quod eandem rem iam Latine scio, sed semel oportet discam. (Miror, quot linguas oporteat discere, ut operae pretium sit primam omnium Latinam discere.) Certe aliquid prodest linguam Latinam discere, sed vera praemia non tam conspicua sunt quam in aliis linguis. Non fieri potest, quin linguam Latinam despiciant, qui eam non nisi sui ipsius causa discunt. Sed haec multi videntur confundere. :cry: Quid efficere possimus nos, isti ut sententiam suam mutent, prorsus nescio. Fortasse oportet meliores fiamus magistri. :wink:

Mente fingere possum condiscipulos tuos obstupefactos, Muci! Mihi persuasum est eos vix ullum verbum intellegere! :lol: Etiam mihi, quae primum eandem fere didici pronuntiationem Nuntiorum Latinorum, postea assuefacta sum pronuntiationi plus minusve restitutae, primum difficile fuit pronuntiationem Italicam intellegere; post autem duas vel tres sententias omnia fere intellexi. Nunc aliquando iocose mecum loquens vel textus legens in mente aliis pronuntiationibus utor, id est pronuntiatu mediaevali Germanico, pronuntiatu Italico, pronuntiatu Americano non bono illo, sed terribili illo more - putaverim eos Americanos, qui non omnium pessimam habent pronuntiationem, omnium optimam habere.

Curate, ut quam Latinissime valeatis!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Rhumak on Merc 01 Nov, 2006 22.04

Omnibu spd

Qualis est pronuntiatus germanicus medii aevi?? Iulia, explanes quaeso precorque, nam curiosissimus sum! Iam olim me multum stupefecit ille pronuntiatus anglicus, quem Mucius et Marcus nostri quattuor vel quinque ante menses (temporibus meorum priscorum nuntiorum) mi descripserant.

... sed hoc nonne erat de musica forum?

et ut ad musicam redeam, heri nocte Romae Fabrim Fibram, rap aoedum auditum ivi: mi vero de hoc genere, quod alii rap, alii hip hop vocant (estne differentia?) plerique doctorum, quorumque musicae peritia gustusque admodum eruditi sunt, pessime saepe dicunt (ego semper aoedos italos ut Fabricius De Andr
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Mucius Scaeuola on Iov 02 Nov, 2006 12.00

Mucius Rhumaki Iuliaeque sal.p.d.

O beatum te Rhumakem, qui Romae uiuens tot concentibus adesse possis!
Hic raro amoeni cantores enim incidunt! Aliquando consilium cum aliquibus amicis meis romam eundi ad concentus primi maii cepi, sed postea impeditus sum. Vmquam iuisti ad illum concentum? Si hoc anno potero, ueniam!
Cantores quos iecisti equidem mirifici sunt, etiam mihi ualde placent De Andrè et Guccini; neque spernendus est noster Fabri Fibra: quis dixit eius cantationes foedas esse? :x Maxime delectat hip hop! Sed forsitan aliqui contemnunt sermonem nimis directum, illi casti!? :lol:
Huius generis cantationes canunt "Ista", de quibus mentionem feci in catalogo primi nuntii mei: eorum cd emi, et confirmare possum id lepidissimum! Atque mentem colligens nunc intellego fere omnia uerba quae dicunt; intellexi enim non tam pronuntiatu difficilia esse intellectu quam rhythmo celeri!

Linguae Esperantae certe anteponendam latinam puto, Iulia! Nam haec lingua uera, re uera quam homines locuti sunt, cum Romae antiquitus tum omni in Europa usque ad saeculum decimum octauum, illa lingua ficta, quae omnino usu caret, qua nemo aliquid scripsit, qua nihil opus est, cum optimam teneamus latinam!
Fortasse hic de hoc disputare non aequom est, cum plane qui latine scribant, huic linguae studeant, utcumque dicam, etsi forsitan superuacaneum, latinam me censere optimam esse pro communi lingua! :D
Illi fortasse dicent esperantam uerba omnibus communia habere et simpliciorem esse, at ego refellam etiam latinam communem esse, et difficultatem facere loquentes seduliores: quis postea tam ineptus ut quam discere potuerint semper homines linguam, eam discere nequeat?

Valete!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Iov 02 Nov, 2006 14.39

Mucio ceterisq spd

De Ista, heu me, nonnisi in TTT mentionem repperi, nil quod reti decerpere possem! nec in civitate quam incolo, quae mediocre provinciae caput sub Roma est, ullum eorum cd invenire valui: hic ipsa musica mihi praedilecta baroca repertu difficilis est! :evil: Ceterum, quid tibi dicam? Doctores hip hop despiciunt, qua America inlatum quasi imitationem... dum rock generi vementissime plaudunt (!!!) quasi nobis ingenuo :? In uno quoque seclo natio quaedam ceterarum dux fit, Marte Mercurioque faventibus: iuxta naturam rerum ergo fit, ut artis genera ceteris nationibus inferantur: num hoc negat in illis et per illud genus quicquam alicuius pretii fieri posse? Vah... Curent potius, isti togati magistri, ut aliquid novi funditusque ingenui, cum se id quire iactent, inveniant, sine veterum auctorum, ut Guccini et De Andr
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Mucius Scaeuola on Iov 02 Nov, 2006 20.15

Aue Rhumak!

Ne ego quidem umquam inueni musicam latinam in cd, et emi cantationes "Istorum"(?) per interretem. In eorum situ inuenire potes "emptio per interretem"(online shop): post circiter hebdomadem unam mihi huc peruenit.
De concentu maii autem, si potero adesse noli dubitare te a me certiorem factum iri!

Vale!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Iulia on Ven 03 Nov, 2006 19.28

Iulia Rhumaki ceterisque sal.
Recte mones me nimium a themate aberrasse. :oops:
Pronuntiatio mediaevalis Germanica est haec: ae, oe sicut e; y sicut i; c ante e, i, ae, oe, y sicut z, ceterum sicut k; g semper more restituto, gn et gl sicut g-n et g-l (non ny et ly), ti ante vocalem sicut zi; ph sicut f, th sicut t, ch sicut c (aliquando etiam sicut ch Germanicum).
Vale!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Next

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: Google [Bot] and 1 guest

cron