Iulia sodalibus, imprimis Mercurio Lectionum Magnarum aestimatissimo moderatori s.p.d.
Marco nostro versus Horatianos citanti e me quaesivi, num fortasse liberet de carminibus Horatianis disputare simili modo, quo tu, Mercuri, Lectiones Magnas instituisti, imprimis cum victor opus Lectionis Magnae I sint ipsa Horati Carmina. Non autem, optime mi Mercuri, cum Lectione Magna contendere volo, quam bene vides neminem tui honoris causa tangere, quae autem nemo dubitat quin maximae sit dignitatis, et cui ideo primatus est super ullas alias huius generis ludos lectorios. Memini etiam Phlebam nostrum aestimatissimum iam monuisse, ut continueretur Lectio Magna II adhuc longe non finita, quod consilium confido etiam ceteris nobis placiturum esse, imprimis cum peruasum mihi est id nonnihil facturum esse ad Colloquia nostra Latina magis viva rddenda. Qua de causa tuum imprimis, sed etiam ceterorum sodalium consilium ea de re audire velim. Magis quidem mihi placeret Lectionem Magnam continuare; si autem non fiat, vobis probantibus Horatium legendum proponam.
Valete.