Rhumak Marco
Quod admonueras feci, sodalis, sed nil profeci, quia cum tabulam graece confectam in hanc tabulam, ex qua tibi respondeo, transferre conarer, computatrum iam signa non agnovit. Itaque in imaginem tabulam vertere tentavi, sed ita quoque nil profeci. Omnes litterae pusilla quadra leguntur... Utcumque est belle graece legere nequeuntibus.
Grates ago, quod nondum qua re sunaloephe et aphaeresis differrent legeram.
Ridebam, quod te missum pluries consulto et non errore scripsisse ad me ludificandum ob toties iteratum missum meum tuo superiorem et Agricolae destinatum (quod errore et non consulto, ut explicui, iteratum est). Illud "festinante calamo" praesertim me decepit, quod imagunculam salacem credidi usque per iocum latam: qua tametsi invitus mille cachinnos movisti
.
Ceterum quod ad trimetra, caesurae non parere visum est, quod
v.1 Ainos-tis hos a||nèr-te|| kouk anèr u- (desunt)
v. 2 ornìtha kouk or||nìtha i||dòn-te kouk idòn
v.3 epi xylou-te|| kou xy||lou kathem