AVGVRIVM

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Re: AVGVRIVM

Emitteby Ericus Palmén on Sol 21 Dec, 2008 13.09

Ericus Palmén omnes sodales Latinitatis studiosos salutat.

Appetentibus ultimis diebus
anni, qui tenebras ferunt profundas,
attamen comitante luce dulci
festi, quod celebrare fas quotannis
est nobis, liceat mihi, sodales,
votis omnia prospera ominari,
gaudio quae animos replere possint:
Haec sollemnia pacis otiique
plena sint! Pariter futurus annus
faustas afferat et vices secundas!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Re: AVGVRIVM

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 21 Dec, 2008 19.40

Addere quid possim verbis tam dulcibus ipse,
Nescio; sed grates dicere mi liceat.
Nunc celebrate dies: hilarent vos gaudia vera.
Annus et incipiens vos videat validos.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: AVGVRIVM

Emitteby Rhumak on Sat 19 Dec, 2009 12.25

Donaque vinaque iam multumque petita voluptas
ornant plura focos abiete plasticea:
sed si plasticeast abies, cumque hac sua dona,
ne sint vina tamen, voster et iste animus.
Sol renovaturust sua lumina: numina nobis
lumina Solis habent: numquam ea plasticea.

Et versibus sat aptis vobis augurabor:
Sint laetae multum vobis hae dies Saturni!

Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: AVGVRIVM

Emitteby Ericus Palmén on Sol 20 Dec, 2009 16.34

Salvete, sodales!

Ecce Natali redeunte festo
omnibus scribentibus hic Latine
rursus exoptare volo Latine
omnia fausta.
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Re: AVGVRIVM

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 25 Dec, 2009 13.13

Amicis suis sal.

Arva canis sunt nivibus repleta
Cuncta, concreta glacie laborant
Tramites. Terret Boreas nivalis
Corpora nostra.

Sed salutaris calor intus ardens
Corda permulcet glaciata nostra:
Namque nascentis celebratur hora
Mystica Christi.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: AVGVRIVM

Emitteby Rhumak on Ven 25 Dec, 2009 13.23

Solis Invicti celebranda venit
lux Quiritibus: data redde, Roma,
Numini danti radiis calorem
danti et amorem.

Elluamini. Moderate cili
(fas loquor: licet) moderationes
atque comissamini et este: mos sit
nunc sine more.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: AVGVRIVM

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 03 Ian, 2010 11.24

Iane, da nobis, sator alme mundi,
Mensium bis sex spatium serenum
Et vias anni varias recentis
Dirige ductor.

Nuntio huic distinctionem eripui. Quaeso ne scribas litteris rubris (#FF0000), quem colorem ad usum meum reservare velim (ut vides). Andreas Moderator.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: AVGVRIVM

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 03 Ian, 2010 21.16

Erratum. Scribi oportebat:

Heu! Frons obducta est tenui mea laeta rubore:
Sed fateor: Rutilans est color ille tuus.


:lol:

Delevi nuntium superiorem rogatu M. Favonii Ursini. - Tibi gratias ago quam maximas pro fidelitate tua. Andreas Moderator.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Previous

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron