Mercurius Laetitiae s. d. p.
Quam pulchrum nomen, o Laetitia, parentes tui tibi dederunt!
Placet mihi vehementer hoc colloquium, cum etiam ego iam diu scire volebam, cur suum quisque pseudonomen sibi elegerit.
Nunc vero, quare ipse mihi nomen "Mercurius Hungaricus" imposuerim, legite. Anno 1703 Hungari, cum regis sui Habsburgi Leopoldi I. tyrannidem, ac iniurias licentiamque magistratuum et militum Austriacorum in Hungaria dominantium diutius tolerare non possent, duce Francisco Rákóczio (hoc nomine secundo) arma ceperunt ad libertatem avitam recuperandam. Qui Rákóczius maxima Hungariae parte occupata etiam regna externa de suis victoriis ac de causis resurrectionis edocenda esse ratus "schedulas informatorias" facere decrevit (quas hodie "commentarios diurnos" sive "diurnalia" nominamus), cui nomen "Mercurius Hungaricus" tribuit. Mercurius enim non solum furti (lasciva Laetitia
), sed etiam nuntiorum ferendorum deus esse in tempore antiquo ferebatur: quis enim nesciret etiam Aeneae in Carthagine moranti Mercurium iussum Iovis tulisse? Quibus perlectis iam facile intelligetis, cur mihi visum est hoc pseudonomine uti: scilicet etiam ego sum Hungarus, qui sicut Mercurius de gestis Hungarorum, ac de rebus Hungaricis vos saepe certiores facere soleo: etsi hoc Iuliae minus placet...
De hoc satis!
Vale. Budapestini, Idibus Ianuariis.
Veritate duce, comite labore.