by Mercurius Hungaricus on Sol 27 Feb, 2005 0.37
Mercurius Marco suo sodalibusque s. d.
Scripsisti, amice, nihil nostra interesse, ubi gentium clarissimae illae res in conspectum vulgi dentur; quod haud ex omni parte esse verum censuerim. Monumenta enim antiqua in primis eo loco exhibenda esse puto, ubi ea in temporibus illis priscis facta sunt, ac nisi necessitas exposcat, ab eo haud esse evehenda. Quid? Quod illae statuae, templa, monumenta ab illis antiquis sculptoribus ideo facta sunt, ut sua patria, suae urbes condecorarentur ac illustrarentur, non ut mox illa e suis originalibus locis eriperentur ac in regna externa eveherentur. Ut clarior sim: statuae illae Parthenonis non equidem musaeo Britannico factae sunt, sed Parthenoni, sed Acropoli, sed civibus Atheniensibus, sed Graeciae. Certe, dum haec scribo, etiam fata miserrima meae patriae ante oculos meos versantur. A Russicis enim militibus, iussu ipsius Stalini, magna vis picturarum, librorum antiquorum ac aliorum monumentorum e Hungaria anno 1945 sublata est; quarum pars maxima nondum est reddita! Quid? Nihil interest, ubi illae res sint? Mehercle interest! Vale ac valete. Transaquinci, d. IV. Kal. Mart.
Veritate duce, comite labore.