Ut colloquia nostra paulum progrediantur, ecce novum thema: De feminis illustribus. Quarum autem vitas, ne in praecipiendi rationem tamquam magistri delabamur, aenigmatice nobis exponendas esse censeo. Incipiamus ergo!
Quinto post Christum natum saeculo in urbe celeberrima (U) doctissima vivebat femina (F), quae optimarum artium studiis adeo erudita erat, ut etiam scholas haberet cum de mathematicis et geometricis, tum praecipue de Platonis Aristotelisque doctrinis. Sed – infandum! – ab invidiosa atque fanatica plebe Christiana crudeliter occisa est. Multis saeculis post liber ea de femina compositus est a scriptore Britannico (S). Quaeruntur nomina.
Obiter dictum: Cui vestrum hic liber notus est?
Valete.
IV Non. Oct.
