Summo Soteri Laetitia maesta poenitentiam confitens s.p.d.
Veniam morae meae! Munus, liber quem nunc lego, et multa alia quae translare nequeo, me abduxerunt a retibus virtualibus …
soter wrote: Magno cum studio epistulas tuas perlegi: urbanitas, decor et, simul, modestia verborum, una cum subtilitate sententiarum, mihi admirationem tui iniecerunt. !
Mi Soter, mihi videor indigna tuis laudibus.
Vero semper imperitiae meae me pudet …
Non tantum horum lapsuum calami, quos ostendis,
soter wrote: « De nominibis electis et de hominibis absconditis ».
Nonne melius « De nominibus electis et de hominibus absconditis » ?
Evidentissimos lapsus calami, minimi momenti !!
quod alii graviores fuerunt: in subscriptione mea primum Johannes pro Francisco Petrarca scripsi!!!
- sed etiam permagni me pudet levitatis meae propter quam interdum male intellexi vestras epistulas!!! Paucis diebus ante Mercurio respondi de pellicula, pro aliqua accepta … quam ipse numquam vidit!!!!
Mi Soter, ne desinas! Ut iam scripsi privatim Favonio, mihi opus est emendari ut proficiam.
Vale quam optime
Studeam ut melior fiam (F. PETRARCA)