LECTIO MAGNA

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby soter on Ven 02 Iun, 2006 18.30

Soter clarissimis Mercurio Hungarico, Phlebae, Marco Favonio et ceteris Sodalibus s.d.p.


Pro certo, Mercuri mi, hoc, quaeso, habeas: minime, quidem, , immo nihil, nuntius tuus # 4853 me offendit !! Genus dicendi tuum, enim, et in contrariis partibus, semper limatum humanissimumque est !

Quo amicissime praeposito, nunc ad rem venio, id est ad quaestionem de restauranda “Lectione Magnaâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Ericus Palmén on Sat 03 Iun, 2006 0.17

Ericus Palmén omnibus sodalibus litterarum Latinarum diversis aetatibus compositarum studiosis, praesertim Marco Favonio et Mercurio Hungarico et Soteri et Phlebae s.d.p.
Primum quidem tibi, Marce, gratias ago, quod me â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Phlebas on Sat 03 Iun, 2006 9.59

Phlebas sodalibus omnibus salutem

Legi epistulas Soteri et Erici, et vobiscum convenio sodales doctissimi : vastam materiam medii aevi analitice investigare non possumus (exempli gratia numquam legi opera omnia Thomae ... ).

Sed sine ullo dubio - sodales humanissimi - vobis cordi est operam aut sententiam qaedam medii aevi.

Ergo - mea humillima et indocta opinio - non sicut philosophos set sicut exploratores nobis agendum est : inveniendum est ignotum thesaurum, non investigandum inter opera nota perfectaque. Et vobis audeo proponere :

1. Sodales mittant excerpta et dicant cur excerptum(a) sibi cordi si(n)t

2. Inter excerpta eligendum est thesaurum medii aevi

Valete quam optime

Post scriptum : veniam peto propter verba mea indocta et mendosa : amor scientiae, non scientia me movet
Last edited by Phlebas on Ven 24 Nov, 2006 0.29, edited 2 times in total.
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 03 Iun, 2006 14.08

Mercurius sodalibus s. d.

Quod ad me attinet, cum Phleba consentio: utilius enim iucundiusque esse puto multorum scriptorum mediaevalium - partim mihi ignotorum - opera per excerpta aliquantulum cognoscere ac de iis disputare, quam de operibus unius poetae scriptorisve colloqui. Quid vos existimatis? Valete. Budapestini, a. d. III. Non. Iun.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 03 Iun, 2006 15.58

M. Favonius sodalibus, imprimis Erico Palm
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 04 Iun, 2006 17.13

Mercurius sodalibus s. d.

Postquam de methodo novi ludi inter nos conventum est, nomine "LECTIO MAGNA II" novum colloquium incipiam, ut a hoc priore ille discernatur, ac quicunque illi se adiungere velit, securius facere possit, id est, ne quisquam novus "lusor" putet omnes sibi nuntios in lectionem magnam primam missos perlegendos esse, ut huic novae secundae partem capiat. :!: In quo novo colloquio et ludi regulas proponam; quae regulae eis, quas Phlebas suaverat, simillimae erunt. Valete! Budapestini, die Pentecostes, pridideque Nonarum Iunii, die scilicet nobis Hungaris funestissimo, in quo etenim die pactum istud Trianoniense est subscriptum.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Previous

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron