De quadam difficultate in aliquibus sententiis relativis

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De quadam difficultate in aliquibus sententiis relativis

Emitteby Jarcius on Ven 10 Apr, 2009 11.57

salvete omnes!

has vobis litteras dare constitui, ut vos rogarem an possetis mihi explanare quendam usum sententiae relativae.

utra sententia ad normam Latinitatis accommodatur?

utrum,
1. homo sum qui linguae Latinae libenter studeam;

an,
2. homo sum qui linguae Latinae libenter studeat

neque vero me praeterit causam hujus haesitationis in eo esse quod sermo patrius meus est lingua Hispanica, in qua sententiam illam profero hisce verbis: "soy un hombre que estudia con gusto la lengua latina". attamen, nisi fallor, in lingua Francica sive Gallica moderna, sententiae forma potius ad primum enuntiatum accommodatur...

ei igitur qui me ex hac quasi turba grammatica eripere possit gratissimus semper ero.

valete!
Jarcius
 
Nuntii: 20
Nomen dedit: Iov 30 Dec, 2004 15.24
Location: Baetica in Hispania

Re: de quadam difficultate in aliquibus sententiis relativis

Emitteby Helcius Lignum on Ven 10 Apr, 2009 16.29

Helcius brasiliensis Jarcio s.p.d.
Care amice, quattuor exempla tantum offero:
Primum, ex sacris scripturis:
"Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti" (Exodus, 20)
Secundum, ex Marco Tullio Cicerone:
"Ego sum qui nullius uim plus ualere uolui quam honestum otium" (Ad familiares 5,21)
Tertium, ex Publio Ovidio Nasone:
"Ego sum, qui iussa per auras uerba patris porto; pater est mihi Iuppiter ipse". (Metamorphoseon, 2)
Quattuor, ex Plauto:
"Non ego sum qui te dudum conduxi". (Mercator, 4,4)
Non grammaticorum, sed nostrorum auctorum maiorum amicus sum. "Verba movent, exempla trahunt"
Vale! :)
Ut imperator philosophus eleganter docuit, cives sumus totius mundi
User avatar
Helcius Lignum
 
Nuntii: 4
Nomen dedit: Iov 12 Mart, 2009 3.14
Location: Sanctus Paulus, Brasilia


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron