Tullianae Marcoque suis ceterisque spd
Ioannes Placidus Augustinus Pascoli (Sancti Mauri, 31.XII.1855 - Bononiae, 6.VI.1912)
http://it.wikipedia.org/wiki/Giovanni_Pascoli
Poesis Pascoliana numero hendecasullabo, sonetis ternisque strophis magna cum simplicitate ordinatis constat. Quamvis classicus forma, quod bene ab eius amore litterarum scientificarum intellegitur, quibus thema cosmicum atque peraccuratum lexicon botanicum zoologicumq nectitur, Pascoli poesin significatu novare quiit, themata tuncusque poetis neglecta tractando: lectoribus intellegere fecit tractationibus suis gaudium rerum simplicissimarum sensu quodam puerili, quem omnis homo secum intus confert, visarum.
Vobis porrigere volo carmen eius quod mi maxime omnium placet, quod mi prima lectura tanta terribili vehementia commovit, ut vix apud condiscipulos meos acri pudore compulsus lacrimas tenere quierim!
Absconde abhinc omnia remota,
caligo nec tactilis albens,
tu fume constanter elapse,
die crescens
a fulgure noctis in mole
aeria labata.
Absconde abhinc omnia remota,
absconde mi quicquid est mortuom!
ut cernam solummodo saepem
in horto,
et obruta valerianis
haec moenia completa.
Absconde abhinc omnia remota:
quae, omnia, sunt ebria fletu!
Duas persicos malosque cernam
eas tantum
quae dant sua suavia mella
nigro meo pani.
Absconde abhinc omnia remota
Quae volunt ut abeam et amem!
Vt cernam ibi viae unum id album
colorem,
quandoque mi eundae in fesso
don don campanarum*...
Absconde abhinc omnia remota,
absconde ea, ut in volitu volent
eo cordis! ut cernam cupressum
ibi unum,
hic, hunc hortum, quem iuxta
dormitat meu' canis.
-----
Nascondi le cose lontane,
tu nebbia impalpabile e scialba,
tu fumo che ancora rampolli,
su l'alba,
da' lampi notturni e da' crolli,
d'aeree frane!
Nascondi le cose lontane,
nascondimi quello ch'è morto!
Ch'io veda soltanto la siepe
dell'orto,
la mura ch'ha piene le crepe
di valerïane.
Nascondi le cose lontane:
le cose son ebbre di pianto!
Ch'io veda i due peschi, i due meli,
soltanto,
che danno i soavi lor mieli
pel nero mio pane.
Nascondi le cose lontane
Che vogliono ch'ami e che vada!
Ch'io veda là solo quel bianco
di strada,
che un giorno ho da fare tra stanco
don don di campane...
Nascondi le cose lontane,
nascondile, involale al volo
del cuore! Ch'io veda il cipresso
là , solo,
qui, quest'orto, cui presso
sonnecchia il mio cane.
Non omnia homoeoteleuta rettuli, quae rettulisse verborum significatum inquinaret, quandoquidem maxime mea intererat sensum mihi gratissimum et profundissimum carminis tradere necnon sublimem rhythmum ei intimum. Vtcumque, ut soleo, textum poetae infra refero, ut, siquis emendare melioremque reddere versionem meam velit, quam facillime possit.
*campanarum = aerum (campana, quod saltem comperi, verbum ultimae latinitatis est, sed sonitus cum subsequentibu verbis tantam concinnitatem cum sonitu textus poetae ibi composito creabat, ut eo verbo abstinere nullo conamine valuerim! ignoscite, latinistae!
)
et valete valde