Damianus omnibus Latine collocutoribus scriptum suum benigne legentibus spd,
Ne censeatis ab intermissis epistoliis me tunc increpatum esse, sciatis aperte me omnia vestrum avide perlegisse; praecipue ab optimo Spartaco relatam epistulam de illis Lutetiae amantibus necnon urbanissimum responsum Iuliae.
Ex simili argumento, qualis est mutua coniugalis caritas, ego ipse traham quaestionem vobis anteferedam:
In teterrimo tempore cuiusdam cruentae Romae proscripitionis (a), uxor quaedam (b), virtute muliebri insignis, suapte calliditate servavit vitam coniugis(c), eum in intercapedine parietis domesticae celando.
Vere animosa illa fuit praesertim cum in tali re perpauci homines, ob timorem mortis, fidem erga amicos ipsosque parentes servaverunt.
Ut addam plura, in corpore Italico Latinorum scriptorum reperitur laudatio funebris incognitae uxoris sub fictam personam mariti relata, quam nonnulli periti viri ob istius feminae famam congruam esse putaverunt cum illa historici scriptoris(d) memoratione de qua supra locuti sumus.
Ibi legitur ut uxor quaedam tantum fecit, ut coniugem poenae capitali damnatum, post luctum lacrimasque multas, per intercessionem cuiusdam illustris viri, eripuit e manibus sicariorum. Ob hoc et ob alia multa ab eius coniuge laudata multumque lacrimata in frigida lapide ea esse videtur.
Per litteras incisas (a, b, c, d) quaestio nostra ponitur.
Valeatis omnes quam optime!