Mercurius norico s. d.
Placet mihi altercatio tua cum teipso, amice!
Ingeniose quidem hoc colloquium excogitavisti!!
Certe, moderatores non delebunt nuntios nugatorios, in quibus nihil obscaeni vel ignominiosi reppererint. Et tu quidem, amice carissime, numquam es obscaenus nec malevolus, immo facetus ac benevolentia iucunditateque plenus.
Dicis scurram saltem unum in foro versari necesse esse: ita est, cui addiderim scurram in aevo medio semper ex iocosissimis ac callidissimis hominibus electum esse. Vale! Budapestini, a. d. XV. Kal. Apr.
Veritate duce, comite labore.