by Helcius Lignum on Sol 15 Mart, 2009 5.36
Permissione data, hos locos communes (graece "topoi") artis rhetoricae transformo in communibus locis scientiae geographiae...
Omnibus sodalibus Latinae linguae magnam quaestionem offero: quales sunt loci magis communes in nostro orbe hodie?
Ubi spes nostra unius humanitatis deposita est? Induco omnes in responsa cum aperto iudicio, itaque meam opinionem ineo :
Assuntionis civitatem, in Paraguaya terra, eligo, quia est Latina in sensu proprio (id est, aperta omnibus gentibus), item centrum Americae Latinae, item umbilicus Mundi Novi in hemispherio australe, item placida pulchra et preaecipue xenophila, item exemplum familiaritatis inter gentes. Populo Paraguayo lingua patria est illa guaranitica, sed multi hispanice loquuntur.
(Curiositas amicis totius mundi: ego Brasilianus, ergo lusitane loquor et tantum in somnis verum colloquium latine audio videoque; incredibile est mihi ut sodales europeos latine sponte tandem loqui possant).
Transeamus rursus ad positam quaestionem: Cui respondere placebit? Una eligamus, cari internautae, decem locos communes ad sempiternam amicitiam inter omnes populos. In tempore futuro omnes erunt personae "intracomunnitariae", et vocabula ut puta "extracommunitarius" et "veridistessera" (quae americani septemtrionales dicunt "greencard") feliciter abolita erunt.
Ut imperator philosophus eleganter docuit, cives sumus totius mundi