Moderators: Moderator, Redactio Interretialis
Mercurius Hungaricus wrote:Salvete novi sodales!
Nos, qui iam diu in hoc foro versamur, non minime gaudemus in diem plures haec colloquia visitare. Salvete ergo novi amici, qui linguam Latinam aeque amatis colitisque! Venite, ac quam plurimos nuncios mittite, ut sermo noster Latinus eo vivacius floreat! Haud vero facile colloquiis in foro iam prius coeptis immisci potestis - ut puto -, ac fortasse nuncii veteranorum longi ac complexi a colloquendo vos deterrere possunt. His rebus consideratis hoc colloquium "NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!" institui, ut primum hic
1.) de se quisque paullulum (natio, negotium etc.) narrare,
2.) cum ceteris "tironibus" colloqui,
3.) ac, si quid non intellexerit aut si quid scire velit, veteranos de eo interrogare possit!
Nunc autem epistolam hortatoriam amici mei Marci Favonii huc asserere velim, quae digna sunt, ut legantur:
"Tirones!
Sine vobis
sermo Latinus
evanescet.
Latine legere
et scribere
necesse est,
ut lingua nostra
vivat, crescat, floreat.
Forsitan
multi et varii timores
vos occupent:
Timetisne,
ne mendose scribatis?
Timetisne,
ne vocabula vobis desint?
Timetisne,
ne non habeatis,
quibus de rebus scribatis?
Timetisne,
ne................?
Qui timores
exoriri solent.
Tamen
Latine scribere
audete!
Fortes fortuna adiuvat.
Scribendo
scribere discetis.
Facultas scribendi
in dies
augebitur.
Et gaudium vestrum
amplificabitur."
Valete. Contra Aquincum, die VI. Id. Oct.
Users browsing this forum: No registered users and 0 guests