M. Aurelius magistro sapientissimo suo plurimam salutem dat.

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

M. Aurelius magistro sapientissimo suo plurimam salutem dat.

Emitteby NicholasJensen on Mart 15 Dec, 2009 3.50

M. Aurelius magistro sapientissimo suo plurimam salutem dat.

1. Placet mihi audienti te fovere et praeterita et reliqua tempora, et gaudeo te consociare me cum aliquis memoriis tuis laetissimis. Nolo autem mortem meditari quod tales cogitationes modo tolerandum obitum tuum difficilius facient si—terribile dictu—perieris prius quam ego. Sine te ego similis sum exercitui egenti ducis, id est valida vis requirens spem. Sed satis est maestarum rerum.

2. Tibi gratias ago qui meum imperium laudas, sed debes laudare te; omnia enim quae bene facio possunt tribui tibi. Exempli gratia, cum non exercuerim me eloquenter loquendo abhinc multos annos, adhuc obstupefacere Romanos cives sermone suasorio possum. Timebam me amisisse meam eloquentiam post multos annos, sed tuum ingenium docendi tam magnum est ut artes doctae ab te per longa spatia desuetudinis obdurent. Tu ipse hoc in tua novissima epistula agnovisti cum confirmavisti me tuas doctrinas etiam apparere in meo sermone. Certe hoc tuam facultatem magistri et non meum honestum conatum discipuli demonstrat quod modo peritissimus magister movere vitam in aeternum potest.

3. Meum innatum ingenium laudas cui dicis Victorinum semper invidisse, sed rogo te quid sit vir ingeniosus sine disciplina? Talis homo suam integram facultatem non contingit, sed ego doctus ab optimo omnes spes rerum gestarum superavi. Eheu, mea bona non commemoro ut aduler me, sed ut dem gratias cuidam digno viro.

4. Timuisti ne relinquerem dilectum diligentem vocabulorum pro minus decentibus verbis. Intellegentissimi homines praecipue noscunt se debere quodque verbum diligenter deligere cum explanent suas sententias quod sententiae talium hominum nodosiores multo sunt quam illae plerorumque et ergo decentiora verba postulant. Tuo iudicio dilectus mei vocabulorum curas ne seligam tantummodo primum verbum quod advenit ad animum sed ut explicem omnes possibiles optiones causa verbi optimi usurpandi.

5. Nocet mihi audienti de tuo morbo quod sanare te non possum. Crede mihi, si quid facere possem ut sanarem te, nihilo concederem. Etiam epistulas scriptas tua manu malo quod tuae sententiae dictae et deinde scriptae ab scriba remotiores videntur nescio quo modo. Haec te hortentur ut convalescas celeriter quod tua vita morbo non regenda est.

6. Non credo me pervenisse ad culmen meae eloquentiae—saltem spero—et volo te vivere ad observandum meum incrementum per gradus. Non possum me dicentem imaginari, “Mortuus magister, Fronto,” cum homines interrogabunt quisnam instinctus mearum orationum sit. Mehercle! Mortem meditor iterum! Mea cura tibi solum potest me cogere relinquere meam stoicam philosophiam et affectu moveri. Fortasse ita commoveor quod curo te quasi essemus consanguinei.

7. De orationibus, puto oratores debere uti tropis causa explicandae difficilis materiae rei publicae plebi quae intellegere tales res sine simplicioribus exemplis non possint. Graves res minores aequatae usitatae materiae videntur. Ergo prudens imperator his tropis utitur cum alloquitur plebeiam multitudinem. Tropi autem iuvare etiam senatorem possunt ut persuadeat ceteris producenda clariore disputatione.

8. Cupide tuum adventum Romam exspecto. Volo de oratione te consulare quam apud senatum habebo, sed gravis talis res non mittenda est per tabellarium ne intercipiatur. Vale et spero me visurum esse te mox.
NicholasJensen
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Mart 15 Dec, 2009 3.41

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron