Iulia carissimo suo Mercurio necnon ceteris litterarum mediaevalium studentibus sal.
Magno cum gaudio vidi, Mercuri, te partem alteram Lectionis Magnae instituisse, quam iam attentissimo animo exspectabam. Meditans autem, quae opera ipsa in medium proferre possim, cogitabam, cogitabam, cogitabam... et nihil inveni!
Si vis, tria carmina e Caroli Orff selectione enumerare possim (quod non esset facile, nam omnia aeque cara mihi sunt), sed praeter ea revera adhuc nil legi. Heri ex studente, qui e historia mediaevali scribit dissertationem doctoralem, quaesivi, quae opera mediaevalia legere operae esset pretium: longe dubitabat, dein nominabat Erasmum et Boethium, quorum alter post spatium a vobis prudenter electum, alter antea floruit. Sed spem non amittam - fortasse fortuna bonum quendam librum mihi mittet ad legendum.
Ceterum scio me etiam hic multa eademque optima inventuram esse.
Phleba, valde doleo me non te adiuvare posse, nam de iis ramis matheseos parum perita sum. Fortasse oeconomici magis usui tibi esse possunt?
Valete. Gottingae, Id. Oct.