Novus es in foro? Huc accede!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Iov 09 Mart, 2006 16.36

M. Favonius Erico Seidel sal.

Salvere te iubeo, amice Texane.

Scire te puto nomen tibi esse Germanicum. Indice inspecto (*) nomen „Seidel“ imprimis usitatum esse legi in Silesia, Saxonia, Bavaria Austriaque. Quod vero ad eius originem attinet, hoc repperi: in aetate media ex „Sîfrit“ (nostris temporibus „Siegfried“) ortum esse nomen breviatum „Sidel“, postea dictum scriptumque „Seidel“.

Casu accidit, ut hodie in televisione Germanica ZDF disputetur de nominum gentilium origine atque significatione (20:15 h).

Optime vale.

:)

---------------------
(*) Hans Bahlow: Deutsches Namenlexikon / Index nominum Germanicorum, Frankfurt am Main / Francofurti ad Moenum 1972, p. 478.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby angela on Iov 09 Mart, 2006 17.54

Avete omnes !
Ego hic forum novus est. Mihi nomen est Angela. Lingae Latina studui non in schola sed solus per cursum. Cursus finita est examen feci. Nunc Lingae Latinae studeo per auxilium magister per internet. Nunc Suetonius; vita divi juli, et Terentius; Andria, legimus et transferimus. Andria iocularis scaena ostentatio est.
Valete
angela
 
Nuntii: 4
Nomen dedit: Merc 08 Mart, 2006 16.32
Location: holland

Emitteby Fernández-Villamil on Iov 09 Mart, 2006 23.31

Salve!

Ego hic forum novus sum. Ego sum ex Hispania. Ego non loquo bene lingua latina et hic aer nolo quasoare loquandum lingua hispana.
Me excuso quod non habeo scientia sub meas lingua mater, ego sum percipiendum.
Fernández-Villamil
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Iov 09 Mart, 2006 20.52
Location: Hispania

Texia et Nomen meum

Emitteby Erik Seidel on Ven 10 Mart, 2006 10.26

Salve Erice et Marce!

Immo vero, Erice, significat 'Texas' vel amicos bonos vel amicitiam. A traditione nomen 'Texas' invaluit. Quia indixit autem Academia Linguae Hispaniae literam 'X' non scribendam, et verbo 'Tejas' illa lingua nunc utitur sed apud linguam anglicorum, quae lingua materna mihi est, verbum 'Texas' tamen scribitur.
Marce, probe dices, nam nomen mihi Germanicum ita est sed mea familia paterna, de qua nomen oritur, autem oriunda e Russia est. Cum mea familia ad Americam pervenisset, magistrati immigrationi nomen nostrum 'Seidel', quod est facilius quam nomen proprium dictu, designaverunt.

Quaeso, si errores apud sermonem meum videatis, mihi dicetote. Auxilium ad dicendum latine mihi placeat.

Valeto

Erik Seidel
Erik Seidel
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Iov 09 Mart, 2006 2.26
Location: Texia, Civitates Americae Unitae

Emitteby Scipio on Sat 11 Mart, 2006 11.37

Vobis salutem dico, novi amici ex Europa et Ex America.
Mihi nomen Franciscus est, sed mihi cognomen Scipio est, ad honorem magni ducis romani, quem clarus poeta italianus, Franciscus Petrarca, celebravit.

Avete omnes !
Ego hic forum novus est. Mihi nomen est Angela. Lingae Latina studui non in schola sed solus per cursum. Cursus finita est examen feci. Nunc Lingae Latinae studeo per auxilium magister per internet. Nunc Suetonius; vita divi juli, et Terentius; Andria, legimus et transferimus. Andria iocularis scaena ostentatio est.
Valete


Optime est, Angela. Lingua latina thesaurum commune omnis Europae est.
Ego amo preacipue Vergilium, Sallustium et Lucretium, et ex auctoribus Christianis Agostinum, et ex medioevalibus Dantem et Petrarcam (qui quoque latine scripserunt).
Cognosco aliquas res de Batavia, Historiam rei publicae, Spinozam, Grotium, pictores sicut Van Eijck, Van Dycke, Rembrandt, Veermeer, Vincentium Van Gogh, (Theum quoque :( )

Vale

Scipio
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Emitteby Marcus Favonius on Sat 11 Mart, 2006 14.54

Marcus Angelae sal.

Periucunda mihi est vox Batava in Colloquiis Latinis. Nemo enim nostrum est, quin sciat Latinitatem in Batavia mirifice atque observanter cultam esse. Pro argumento aliquot pono libros, quos ad manum habeo. Editi sunt saeculo XVII Lugduni Batavorum, idque tanta arte typographica, ut bibliothecae meae maximo sint decori.

Scribis litteris te Latinis studere: optime! Suetonii Vita Divi Iulii Terentiique Andria perlectis forsitan delecteris etiam tragoedia, quae inscribitur „Iulius Caesar“. Composita est a M. Antonio Mureto (1526 – 1585). [Nostris temporibus in interrete reperitur.] Ecce prima tragoediae verba:

CAESAR:
IAM tota penè terra Romanos timet,
Et quâ resurgens aureis Phoebus comis
Indos propinqua subditos tingit face,
Et quâ cadentes pronus inflectens equos,
(5) Gratae sorori cedit alternas vices,
Patruique lasso stagna crispat lumine.
Quacunque Nereus margines terrae premit,
Reges vel ipsi Caesaris nomen timent.


Ex animo tibi exopto, ut quam maximam ex studio linguae Latinae percipias utilitatem.

Vale. V Idus Martias. Ex Rhenania inferiore.

:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby angela on Sol 12 Mart, 2006 22.58

Avete Scipio et Marcus Favionus

Gratia ob responsio vobis ago. Scipio tu rogas de Batavii. Scio de Batavii non multum plus vos. Tantum Batavi clarissimi sunt causa rebellionis adversus Romanos. Et de pictori; Rijksmuseum in Amsterdame hic anno visi et valde splendidas tabulas vidi sicut Rembrandt sed non Van Goghem quia Van Gogh eius museum habet. Theo caesus tristis est. Multis annis illustris fuit et non numquam dixit aceria verba sed nemo aegre tulit. Necator in carcerem coniectus est et non exibit.
Excuso causa erratorum, primo Latinam scribo.
Vale
angela
 
Nuntii: 4
Nomen dedit: Merc 08 Mart, 2006 16.32
Location: holland

Emitteby kaIanus on Ven 14 Apr, 2006 19.39

KaIanus vobis sal. dic.,
Me iuvat, ut homines tulleris lingua latina loquentes inveni. paginiis multis quaesitis hanc nanctus sum, in qua -denique- linguam latinam sermonicari possum.
Mihi nomen Martinus est, re vera kaIanus appellor. In Germaniis incolo, prope finitimum Francogallicum. Scio linguam latinam diu, olim didici in schola eam. In lingua latina occupatus rationes latine sermonicandi paulatim repereo emendoque. Vero nondum sermones meae meliores sunt meis litteris :(. Latine loqui magis difficilis est.
Scio an aliquis continuo linguam latinam loqui potestne?

cura et valeas.

mfG
kaIanus
kaIanus
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Merc 12 Apr, 2006 22.38
Location: Germaniae

Emitteby Franciscus Arnensis on Mart 18 Apr, 2006 20.33

kaIano et omnibus aliis [Franciscus Arnensis] s.p.d.

Non esse latinam linguam loqueri dificils puto, quam dificilior est scribere, quia omnes semper et in omne saecula lapsos stultissimos videre possunt.
:wink:

Salvete omnes, et ego novus sum in foro. Ex regione Bremogarti urbis in Helvetia venio quae apellata est Cellae praefectura, non beneque scribere possum latina lingua: Spero ut hoc ibi exercitare possim.

Valete!
[/b]
Franciscus Arnensis
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Mart 18 Apr, 2006 17.25
Location: cell. praef. (Helvetiae)

quis Fabius ille Crassus sit

Emitteby Fabius Crassus on Sol 23 Apr, 2006 15.44

Fabius Crassus omnibus sodalibus s. p. d.

quamvis iam in primo nuntio pauca scripserim, fortasse prius plura de me ipso explanare praestabat quam initium poesim vobis adiuvantibus disserendi facerem, praesertim cum thema a Mercurio Hungarico propositum ante legissem; quare ignoscatis quaeso, tu imprimis, Mercuri optime...

ego igitur, pseudonymo Fabius Crassus, undetriginta fere annos natus sum. locus meus natalis est oppidum Galliae Nancium arte nova ("art nouveau") clarissimum, habito autem in Germania, i. e. in urbe civitatis Hassiae illa, quam et caeliscalpiis et aliis rebus, quae minus dignae memoratu videntur, aemulam Neo-Eboraci dicunt.

in ipsius urbis universitate, quae nomen ex poeta Germanico aetatis illuminationis celeberrimo trahit, nono semestri historiae artis, sexto philologiae Latinae studeo.

sermo meus patrius est lingua Germanica, maternus Francogallica; praeterea Aglicam satis scio, tametsi rarissime mihi occasio est Aglice loquendi. tribus fere annis ante in universitate id, quod olim "parvum Latinum" appellabatur, assecutus sum, anno proxime praeterito diploma, quod "Graecum" inscribitur. dolendum autem est, quod linguam Graecam veterem, cum pulcherrima sonoque formaque litterarum ipsarum sit, tamen longe minus foveo quam Latinam, multaque iam oblitus sum.

praeter linguas, cum mihi vacat, picturae photographiae sculpturae musicae - chitara cano - lectioni rebus computatoriis birotaeque vectioni faveo...

quod ad litteras Latinas attinet, his temporibus in oratione Caesaris in libro Sallustii de coniuratione Catilinae haereo, sed confitear oportet me simul cum textum Latinum conversionem Germanicam legere... nihilominus liber ille sane animum vincit!

restat, ut vobis aperiam, qua de causa consilium mihi sit huius fori saepius obeundi. res simplicissima est: plura et de lingua et de ceteris rebus Latinis comperire velim...

havetote! 8)
Homerus Simpson: "sum sapiens, tam sapiens, S-A-P-O!!!"
Fabius Crassus
 
Nuntii: 15
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 14.30
Location: Hassia, Germania superior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 23 Apr, 2006 18.18

Mercurius Fabio s. d.

Tu es quidem primus, amice, qui puncta illa interrogatoria a me proposita, quibus responso dato se quisque introducere posset, in tuo nuntio diligenter servabas. Spero exemplum tuum quam plurimos esse secuturos! :D Ceterum non me praeteriit, quam eleganter styloque quam expolito de te narravisses; quo magis admirabar conversionem Germanicam ad Sallustium legendum a te esse adhibitam. Non est tibi opus hoc auxilio, amice, quod equidem haud te in discendo promovebit, immo timeo, ne scientia tua linguae Latinae hoc modo decrementum detrimentumque capiat. Ignosce mihi hanc reprehensionem, amice: magister enim sum... :oops: Denique rogo te, ut quam frequentissime forum visites, colloquiis variis te sine cunctatione immisceas, quod video te linguam Latinam non solum amare, sed in ea callere etiam! Vale. Budapestini, a. d. IX. Kal. Maias.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulianus Apostata on Mart 25 Apr, 2006 21.26

Salvete omnes!

Omnibus sodalibus plurimam salutem dicere velim magna cum gaudio, enim longiter forum ut hoc quaesivi.

Nomen mihi, ut videtis, Iulianus Apostata est et Voorburgi, apud Hagam, patria in mea Hollandia habito. Studiosus baccalaureus linguae Latinae discendae sum Amstelodami, sed adhuc primo in anno. Duos annos iam Linguae Latinae studeo, et vere ea lingua facta est iucundissima modus mihi ad tempus terendum!

Me saepissime vobiscum responsurum spero!

Valete,

Iulianus Apostata
Unde talis voluntas nisi a Deo?
- Caesarius Heisterbachus, Dialogus Miraculorum
Iulianus Apostata
 
Nuntii: 5
Nomen dedit: Mart 25 Apr, 2006 19.24
Location: Voorburgi, Hollandia

Emitteby Lucus Eques on Mart 25 Apr, 2006 22.19

Lucus Eq. Iuliano Apostatae s.d.p.

Pergratum est mihi te tandem ad hoc forum accessisse uidere! Et ipse ut tu spero.

Vale ac ualete,
Die Martis ex Bethlehem.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 25 Apr, 2006 23.26

Mercurius Iuliano Apostatae s. d.

Salve in foro, amice Batave, eo magis salve, quod ante te, si bene memini, nemo Batavorum hoc forum visitavit... Erasmus quidem Roterodamus, popularis quippe tuus, si viveret, die noctuque hic versaretur, ingenioque suo alacri nos delectaret... :D Dic mihi, quid nunc in universitate legatis, qualia seminaria habeas: ardentissime enim cupio scire, quomodo hic illucve gentium lingua Latina doceatur. Vale! Budapestini, a. d. VII. Kal. Maias.

PS: qua fide relicta te Apostatam nominari velis?
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulianus Apostata on Iov 27 Apr, 2006 8.36

Iulianus suis Luco Equiti Mercurioque Hungarico S.P.D.,

Vobis permultas gratias ago ob responsa vestra!

Ad Lucum singularem,

Et mihi pergratum est huc pervenisse; hoc forum modus mihi iucundissimus est ad exprimendum amorem linguae Latinae meum.

Ad Mercurium Hungaricum singularem,

Et ego puto quod, si viveret, multum hoc foro laetaret Erasmus! Plurimas themas scriberet de fide et more, ad nos educandos.

Nostris de litteris lectis, hoc anno Caesaris, Ciceronis, Tertulliani, Hiëronymi, Prudentii, Gregorii Tourensis, Sulpicii Severi, Egeriae, Lorenzi Vallae et Poggii Brachiolini litteras legimus. Nunc autem litteras Petrarcae, Erasmi Ovidiique legimus. Fortasse miratus es quantitatem varietatemque litterarum legendarum, sed enim non studiosus (adhuc) linguae Graecae sum, quare permultas litteras lego.

Spero me satis te docuisse mea de universitate,

Valete,

Iulianus

P.S. Me apostatam nominari volui, quod tantus 'Iulianus' iam tentus erat; quo, Iuliani Apostatae imperatoris memor, institui ut nomen aliud adhiberem. (Et, me non credente, parentes mei nimis religiosi erant)
Unde talis voluntas nisi a Deo?
- Caesarius Heisterbachus, Dialogus Miraculorum
Iulianus Apostata
 
Nuntii: 5
Nomen dedit: Mart 25 Apr, 2006 19.24
Location: Voorburgi, Hollandia

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron