Fabius Crassus omnibus sodalibus s. p. d.
quamvis iam in primo nuntio pauca scripserim, fortasse prius plura de me ipso explanare praestabat quam initium poesim vobis adiuvantibus disserendi facerem, praesertim cum thema a Mercurio Hungarico propositum ante legissem; quare ignoscatis quaeso, tu imprimis, Mercuri optime...
ego igitur, pseudonymo Fabius Crassus, undetriginta fere annos natus sum. locus meus natalis est oppidum Galliae Nancium arte nova ("art nouveau") clarissimum, habito autem in Germania, i. e. in urbe civitatis Hassiae illa, quam et caeliscalpiis et aliis rebus, quae minus dignae memoratu videntur, aemulam Neo-Eboraci dicunt.
in ipsius urbis universitate, quae nomen ex poeta Germanico aetatis illuminationis celeberrimo trahit, nono semestri historiae artis, sexto philologiae Latinae studeo.
sermo meus patrius est lingua Germanica, maternus Francogallica; praeterea Aglicam satis scio, tametsi rarissime mihi occasio est Aglice loquendi. tribus fere annis ante in universitate id, quod olim "parvum Latinum" appellabatur, assecutus sum, anno proxime praeterito diploma, quod "Graecum" inscribitur. dolendum autem est, quod linguam Graecam veterem, cum pulcherrima sonoque formaque litterarum ipsarum sit, tamen longe minus foveo quam Latinam, multaque iam oblitus sum.
praeter linguas, cum mihi vacat, picturae photographiae sculpturae musicae - chitara cano - lectioni rebus computatoriis birotaeque vectioni faveo...
quod ad litteras Latinas attinet, his temporibus in oratione Caesaris in libro Sallustii de coniuratione Catilinae haereo, sed confitear oportet me simul cum textum Latinum conversionem Germanicam legere... nihilominus liber ille sane animum vincit!
restat, ut vobis aperiam, qua de causa consilium mihi sit huius fori saepius obeundi. res simplicissima est: plura et de lingua et de ceteris rebus Latinis comperire velim...
havetote!