De rebus archaeologicis

Colloquia de antiquitate

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De rebus archaeologicis

Emitteby Marcus Favonius on Lun 07 Feb, 2005 16.29

M. Favonius sodalibus s.
Sub Coloniae Agrippinensis decumano maximo his mensibus cuniculus foditur, quo novum ferriviae subterraneae patefiat spatium. Quo in cuniculo nuper pars superior statuae Veneris effossa est. Quamvis fragmentum sit, idque sine capite, sine alvo, sine artubus, tamen nihil illo venustius in Germaniae Inferioris capite inveniri posse arbitror. Quicumque enim mente statuam refecerit, eum de Venere Cnidia admonitum iri pro certo habeo. Valete. VII Id. Feb. Ad Cornicum Campum.
:lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Sol 13 Feb, 2005 21.47

Iulia Favonio ceterisque sodalibus sal.

De Venere illa nihil dicere possum, cum nullam invenerim imaginem... :cry:

Ceterum suspicor te scire, Marce, aetate anni MMIV castrum Romanum prope oppidum Hedemünden in vicinitate Gottingae esse inventum (vide paginam archaeologi Klaus Grote: http://www.grote-archaeologie.de/roemer.html ), quod pro dolor adhuc non ipsa inspeci. Videtur autem alicuius fuisse momenti in expeditionibus Drusi, Vari vel etiam Germanici.

Valete.
Last edited by Iulia on Mart 15 Feb, 2005 2.39, edited 1 time in total.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Lun 14 Feb, 2005 12.12

Marcus Iuliae.s.d.p.
Gaudeo, quod etiam in Germania quae dicitur libera Romanorum vestigia indagantur. O rem admirabilem. Quod vero ad Venerem illam attinet, inspice quaeso diarium hebdomadale, cui titulus „Die Zeit“ (III Non. Feb. MMV, p. XXXI). Vale.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Mart 15 Feb, 2005 2.14

Iulia Marco sal.
In pagina interretiali diarii "Die Zeit" solum inveni textum longiorem de illa Veneris statua sine imagine - vide http://www.zeit.de/2005/06/A-K_9aln .
Si autem quando Coloniam venio, illic in Museo Romano-Germanico eam admirabor.
Etiam inventa e castro illo, quae, quantum scio, adhuc non in museo reperiuntur, quam primum ostenduntur, videre in animo habeo.
Vale.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 24 Feb, 2005 1.05

Mercurius sodalibus s.

Salvete! In die hesterno Londinii morans Musaeum Britannicum visitavi; ubi novum aedificium in media musaei aula erectum, necnon tectum illud vitreo factum super aula protensum diu admirabar. Inspexi porro statuas illas ex Acropoli, aut rectius ex Parthenone ab Anglicis in Britanniam evectas, multum de illo cogitans, utrum recte illi Anglici eruditi statuas istas e loco originali emovissent, an illae in Acropoli manere debuissent? Certe, Anglici habent, quo rem suam defendant: illo tempore Graeciam sub potestate Turcarum fuisse, qui statuas ac aedificia antiqua nulli aestimarent; monumenta sub Iove brevi peritura fuisse; timuisse vero illos 'archeologos', ne statuae a barbaris aliquid detrimenti caperent. Quid de eo censetis, amici? Valete. Transaquinci, d. VII. Kal. Mart.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De Parthenonis statuis

Emitteby Herimannus on Ven 25 Feb, 2005 1.45

Herimannus Mercurio sal.

Non puto, Mercuri, statuas quas (fortunate!) recenter admiratus es Graecis rectoribus reddendas esse: nam non amplius historiae tantum artium illae pertinent, sed etiam historiae archaeologiae, videlicet pretiosae investigationis doctorum quae, saeculo (nisi erro) XVIII studiosos nonnullos induxit ad cognitionem et inventionem rerum antiquarum: quorum etiam virtuti delectatio nostra linguae Latinae tribuenda est.
Maneant ergo Londinii, ubi optime servari possunt, ubi plurimorum contemplationi praebentur, quo amore et studio, non rapinae causa vectae sunt: dum modo amentia "privatis omnia bona publica tradendi" (Anglice: "privatization"), quae tempora nostra usquequaque imperat, illas cuilibet venum dari non suadeat.
Vale et valete omnes!

Novi Comi, a. d. V Kalendas Martias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 26 Feb, 2005 13.43

Mercurius Herimanno s. d.

Recte scripsisti, amice, Londinii pluribus praeberi facultatem illarum statuarum contemplandarum. Certe, in atriis musaei mihi ambulanti in mentem inciderunt verba Taciteana "raptores orbis"... :roll: Vale. Aquinci, d. IV. Kal. Mart.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 26 Feb, 2005 15.47

M. Favonius sodalibus, imprimis Herimanno Mercurioque s.
Litteris vestris haec addere velim: Nota vobis est „sedes Satanae“ (Apc 2, 13), quae Gigantomachia illustrata nostris temporibus Berolini in Museo Pergameno considerari potest. Altarium Pergamenorum fragmenta, quae iuste et legitime in Germanorum manus pervenerant, nisi ab archaeologis Germanis restituta essent, etiam nunc nihil aliud essent quam ruinae inordinatae atque incompositae. Ceterum nihil nostra puto interesse, ubi gentium clarissimae illae res in conspectum vulgi dentur; totius enim sunt generis humani. Valete. IV K. Mart. :)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 27 Feb, 2005 0.37

Mercurius Marco suo sodalibusque s. d.

Scripsisti, amice, nihil nostra interesse, ubi gentium clarissimae illae res in conspectum vulgi dentur; quod haud ex omni parte esse verum censuerim. Monumenta enim antiqua in primis eo loco exhibenda esse puto, ubi ea in temporibus illis priscis facta sunt, ac nisi necessitas exposcat, ab eo haud esse evehenda. Quid? Quod illae statuae, templa, monumenta ab illis antiquis sculptoribus ideo facta sunt, ut sua patria, suae urbes condecorarentur ac illustrarentur, non ut mox illa e suis originalibus locis eriperentur ac in regna externa eveherentur. Ut clarior sim: statuae illae Parthenonis non equidem musaeo Britannico factae sunt, sed Parthenoni, sed Acropoli, sed civibus Atheniensibus, sed Graeciae. Certe, dum haec scribo, etiam fata miserrima meae patriae ante oculos meos versantur. A Russicis enim militibus, iussu ipsius Stalini, magna vis picturarum, librorum antiquorum ac aliorum monumentorum e Hungaria anno 1945 sublata est; quarum pars maxima nondum est reddita! Quid? Nihil interest, ubi illae res sint? Mehercle interest! Vale ac valete. Transaquinci, d. IV. Kal. Mart.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sol 27 Feb, 2005 13.52

M. Favonius sodalibus, imprimis Mercurio suo s.
Equidem gravissimae tuae sententiae assentior, mi Mercuri, imprimis autem iis verbis, subter quae lineam duxi: „Monumenta ... antiqua in primis eo loco exhibenda esse puto, ubi ea in temporibus illis priscis facta sunt, ac nisi necessitas exposcat, ab eo haud esse evehenda“.
Nunc quam paucissimis, quid sentiam:
Quod ad monumenta asportata attinet, discrimen oportet fieri. Quaecumque enim praeteritis saeculis (usque ad saec. XIX ?) e suis ipsorum locis – sive iure sive iniuria – amota sunt, ea, ne controversia infinita oriatur, ibi manere oportet, ubi nostris sunt temporibus. Ut exemplo utar: Num ingentem illum obeliscum Vaticanum, qui a Romanis ex Aegypto Romam transportatus est, nostra aetate reddendum esse putatis?
Quod vero ad monumenta saec. XX asportata attinet, diligentissime cognoscendum esse censeo, num iure id an iniuria factum sit. Quaecumque enim – exempli gratia – a Germanis atque Russis bello mundano secundo contra ius gentium rapta sunt, ea restituenda esse nemo est quin intellegat. Valete. III Kal. Mart.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 29 Mai, 2005 23.57

Mercurius sodalibus s. d.

Cum nuper in Tunesia ferias meas agerem, etiam vestigia Karthaginis conspexi; quae etsi plurima ac notatu digna sunt, tamen spe nonnihil frustratus inde exivi. Quid? Quod musaeum illud Karthaginiense in monte Bursae situm tenue ac humile mihi videbatur, quippe quod nonnisi duobus contignationibus constans, ubi monumenta Punica ac Romana nonnulla sine ordine, passim ac temere posita, inscriptionibus solummodo Arabice ac Francogallice adiectis. Certe, aspectus in sinum Tunisiensem a monticulo illo mirabilis est. Etiam "villas Romanas" contemplatus sum: quae villae in latere montis suprafati aedificatae a Romanis, ac parietes earum etiamnunc exsistunt: sed neglectae illae ruinae, ac ubique zizania. Vestigia theatri Romani ac thermarum Antonianarum in meliore statu sunt; harum parietes diligenter eruta ac exhibita sunt ab archeologis: ac, quod mirari potueris, non solum parietes, sed etiam tecta plurium thermae locorum (caldarii, tepidarii etc.) remanserunt.
Et in Musaeo "Bardo" (Tunis) fui, ubi plurima opera pulcherrima a tessellis facta summa cum voluptate spectabam! Ibi conservatur etiam illa pictura a tessellis constructa (fortasse "abacus" ille appellandus), in qua Vergilius musis illis duobus comitatus visitur, in manibus suis volumen tenens, in quo volumine versus VIII. Aeneidis (Musa mihi causas memora...) legi potest. Monumentum merito celeberrimum.
Sodales, qua re fit, ut in Africa tam magnus numerus operum tessellatorum repertus sit? Rem sane mirabilem! Illud musaeum "Bardo" omnibus vobis visitandum est! Valete. Budapestini, d. III. Kal. Iun.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 30 Mai, 2005 9.20

Mercurius sodalibus s. d.

Siu quis illam imaginem Maronis tessellatam non novit, huc eat:

http://www.duke.edu/~rkl7/Vergil%20Clio ... pomene.jpg

Valete. Budapestini, sub Iove calidissimo, d. III. Kal. Iun.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De Limite

Emitteby Marcus Favonius on Ven 15 Iul, 2005 20.18

M. Favonius sodalibus s.

Hodie Durbani UNESCO Limitem, i. e. (ut rem diligentius significem) partem eius in Germania sitam, in eorum indicem rettulit monumentorum illustrium, quae hereditate universae genti humanae obtigerunt. Pro tanto honore ac beneficio maximas agimus gratias. :D
Ecce tabella, in qua Limes ille depictus est: http://www.limesstrasse.de/karte/limeskarte.php
Ne autem obliviscamur Limitem Germanicum nihil aliud esse nisi partem maioris illius limitis, qui usque a Britannia excurrit ad Histri ostium et Germaniam, Raetiam, Noricum, Pannoniam Moesiamque attigit.

Valete. Idibus Iuliis. Ad Cornicum Campum.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Sol 17 Iul, 2005 9.10

Soter Marco Favonio s.p.d.

Magna cum admiratione particeps, tecum, carissime Amice mi Marce, laetor magno illo honore, quo recte gaudio adficeris, cum Durbani UNESCO Limitem Romanum in Germania rettulisset in indicem monumentorum illustrium, quae Thesaurus Universae Gentis Humanae habentur.

Etiam in Italia magna laetitia orta est nuntio Syracusas (maximam Graecam urbem Maris Nostri ad occasum), quae tantam partem in Romana historia habuerunt, in eundem monumentorum illustrium indicem ab UNESCO adscriptas esse.

Ulterius decus et ornamentum est omnibus Italicis, quod Italia, suorum quadraginta locorum et monumentorum gratia in clarissimo illo indice, suum primum locum ( suam anglice “leadershipâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Marcus Favonius on Lun 18 Iul, 2005 10.12

Marcus Soteri s.d.p.
Epistula tua, spectatissime mi amice Neapolitane, tantae iterum urbanitatis atque utilitatis plena est, ut magno me gaudio expleverit :D. Quam ob rem gratias maximas tibi ago gratulorque omnibus vobis Italicis non modo de Syracusis in indicem locorum ad Patrimonium Mundanum pertinentium relatis, sed etiam quod natio vestra principatum in eo obtinet. Ut laus tibi esset, Italia, exscripsi ex Petrarcae tertio Epistularum Metricarum ornatissimos hos versus:
Salve, cara Deo tellus sanctissima, salve,
tellus tuta bonis, tellus metuenda superbis,
tellus nobilibus multum generosior oris,
fertilior cunctis, terra formosior omni,
cincta mari gemino, famoso splendida monte,
armorum legumque eadem veneranda sacrarum
Pieridum domus auroque opulenta virisque,
cuius ad eximios ars et natura favores
incubuere simul mundoque dedere magistram.

Equidem tibi assentior ita esse, ut dicis: „una cum honoribus et onera augentur !!!“ Quae verba quam vera sint, etiam in patria mea his ipsis diebus demonstratur; moderatores enim Coloniae Agrippinae in transrhenana urbis parte, cui nomen est Divitia (Germanice: ‚Deutz’), domum vel potius turrim tantae exstruendam curaverunt altitudinis, ut – pro pudor! – aspectui ecclesiae cathedralis aliquantum obstare videatur. Quo facto minime mirum est magno eos in timore fuisse, ne magnificum illud aedificium sacratum ex indice tolleretur. Quid ergo? Videant rerum publicarum moderatores, ne quid Patrimonium Mundanum capiat detrimenti!
Optima tibi exopto omnia. XV K. Aug. Ad Cornicum Campum tranquilla serenitate perfusum.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Next

Return to Antiquitas Romana

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron