Stimulatus ibì furenti...
Marco Ericoq plussciis sdp Rhumak Etruscus dubitabundus:
C. LXIII v. IV: "Stimulatus ibi furenti || rabie vagus animis": ìbi an ibì?
Ita ibì mi visum est, o Erice, quoniam "ibi" has habet quantitates: u-, nec usquam his prius vocal breve verbum sive incipiens sive illi internum legi accentum recipere, sed in fine tantum, ut in pentametro evenit et ut in hexametro (vg Catulli in c. XLVIII, V "quem neque sancta Venus mollì requiescere somno", ubi molli, qua ablativo casu, "i" natura brevem habet, nec id evenisse potest agente caesura, quia haec, ut in tertium pedem hexametri incidat, illud "molli" proxime praecedit, non sequitur; et alia plurima exempla). Praeterea, si ìbi et non ibì dicamus, hic rhythmus creetur: (Stimulatus) ìbii fu(rentis), idest (uu-u), ù-u(-u): illud elementum, ù-u, quod per phoneticen graecam fieri licet, tamen latinae maxime peregrinum est, quia latina, ut quae duas syllabas quarum prior brevis alteraque longa sit syllaben accentu praeditam sequi patiatur, non autem patitur ad invicem duas syllabas, quarum prior longa alteraque brevis sit, syllaben accentu praeditam sequi... sed tamen video Catullum "ibi" pro pyrrhichio et non pro iambo habere (vide v.XLII)
sed utcumque ratio prior manet.
Ceterum ab illa consuetudine latinorum carminum acuendi brevium pleraque ubi finis verbi (caesura) adsit, cumque egopte nusquam nisi huius in forma numeri, quam Marce rettulisti, brevem syllaben accentum intus in verbo recipere legerim, hanc ad suspicionem latus sum, accentum in illa sede non semper in eadem, sed inter alter'et alteram vacillare syllaben, idest ubicumque caedatur verbum: liceat enim perspexisse, quod pluries (semel et octogiens in XCIII versibus) aut in quarta aut in tertia ex ultima syllabe, idest ipsas de quis disserimus, verba caedantur: hi autem versus sunt, qui his duabus caesuris non parent (qui tamen qua rari non longe a consuetudine Catulli propria variandi abherrare videntur):
IX Typanum tuom Cibelle, tua, mater, ìn|ìt|ia
XI Canere haec suis adorta est tremebunda còm|ì|tibus
XIX Mora tarda mente cedat, simul ite, s