by Rhumak on Mart 16 Aug, 2011 16.10
Marco spd
Non credo nos revera dissentiri, amice: forsan non bene me explanavi. Ita est ut doces: versus Germanici illi accentum sequuntur, non recta quantitatem. Sed accentum sequuntur non quia accentus est: ideo autem, quod in lingua Germanica accentus EST productio: ut machinis descriptum est, in Germanica et Anglica lingua, ut in plerisque accentochronis (stress-timed languages, ut appellare solent) linguis, syllaba tonica 50-60% diutius quam atona durat (in linguis syllabochronis vero, ut mea, tonica et atona minus differunt, quantum ad tempus): ita fit ut hi poetae accentum nempe sequantur, sed nonnisi ea re, quod accentus quantitas sit, et non simpliciter accentus; aliter atque in Duabus Linguis fieret, ubi accentus nonnisi plasma, idest modulatio potius frequentia quam intensitate notabilis, spontaneum vocis, nulla addita numerabili productione praeditum, esset. Qua de causa carmina vetera minime accentum sequebantur, ita autem esse non potest neque apud Germanicam neque apud Italicam linguam, quia quantitas harum in accentu est et in syllabis implicitis, idest positione productis.
Quae dico, tam vera esse puto, ea ipsa re, quod si Germani accentum ac nil alid secuti essent, spondeos habere nequissent: nam si nil nisi accentus syllabam producere corripere posset, cum haud saepe fiat, ut duo accentus attigui sint, spondeis necesse esset paene careremus. Sed si lego in carminibus vestris:
Im /Hex/ame|ter| steigt /des/ Spring/quells/ flüssige Säule,
Im /Pen/tame|ter| drauf fällt sie melodisch herab.
/secundam/, /septimam/, /nonam/ hexametri et /secundam/ pentametri productas esse, quamvis atonae sint, necesse est non sola producendi ratio sit accentus. Videmus id quoque, quod |quintae| utriusque versus positione productae videntur, haud sunt: nam (hoc me melius noris, ergo si erravero emendes quaeso) id Germanicum -er non revera /er/ pronuntiatur, sed demitur consonans postrema, quasi syllaba libera sit. Ita, demptis unicis mendis primae hexametri (Im) et octavae pentametri (sie), nil poeta Graecus Romanusve in hoc reprehenderit. Vnde videmus hos versus, praeter unam et alteram mendam (quarum ratio non accentu oritur: nam prior menda (Im) correptam atonam producit - et si solo accentu hi versus orirentur, nonnisi tonicae produci possent, at haec est atona -; altera menda (sie) productam tonicam corripit - et si solo accentu hi versus orirentur, numquam tonicam corripere, idest accentu privare, posses), videmus, inquam, hos versus plane quantitativos esse! Ea ipsa re, quod syllaba atona, sed positione longa, pro longa, et non pro brevi habeatur. In eo versu Pascoliano, quem rettuli:
Manda gli squilli che via per il fiume e per l'Asia palude
nonnisi dactylos habemus: hac de causa, quia solo accentu poeta nititur, nec nisi perraro fieri potest ut duo accentus Italici alter apud alterum reperiantur. Haec metrica Pascoliana revera accentu et non quantitate oritur: quod si hac et non illo oriretur, secunda, tertia, sexta, nona, undecima et duodecima syllabae pro longis, non pro brevibus habitae essent. Et longae plane sunt: nam mihi hexametra talia legenti nonnil fastidii afferunt hae positione longae arbitrio et immerito correptae: hoc, quia in Italica lingua, ob rationes quas in superioribus nuntiis explanatas spero satis funditus intellectas iri, implicitam corripere grave est, quia illa postiusquam tonica syllabam producit; in Germanica autem, ut legi, potius accentus quam ceterae producendi rationes valet: hoc ego esse putavi causam, cur in illis carminibus Germanicis tam saepe positione longae corriperentur sine, ut puto, fastidio lectoribus allato. Sed non tam certus sum, lectoribus Germanis nil fastidi ab illis positione longis correptis allatum esse: qua de causa ex te, ut qui ipse Germanus sis, quaesivi, utrum huius rei, talia carmina legentem, te taederet annon: ut intellegerem, utrum verum esset necne, quod in illis libris de Germanica lingua legissem. Quid ergo? Vtrum haec omnia carmina bene exarata, idest hexametri rhythmus auri tuae te haec legente bene fluit sine impedimento quoquam, an potius si syllaba consonante caudata in bicipite accidat, huius rei te legentem taedeat?
Habeas tibi, optime rerum, quodcumque optas.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)