Edepol, coqua blandula! Cur "Passu canceris" legendus sit non explicabo ni cur caseus ovinus vetus gustandus non sit explicaveris!! Tibine caseus lacve ovinum displicet? an eum esse "veterem" audaciam tuam repressit? Si ita est, scito eum non vetustum esse "veterem" significare, sed, ut alibi explicavi, anno circiter servatum ut omnis aqua interna efflueret: in caseo sicco enim pars crassa lactis concretior manet plusque saporis confert.
O utinam caseus non tibi displiceat omnis! Ego vero inter maxima dona deorum (vel melius cyclopum!) eum numero!!
amica dulcis, valde vale!
![Very Happy :D](images/smilies/icon_biggrin.gif)