Florilegium, sive partes operum Latinorum nobis carissimae

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 05 Mai, 2005 0.07

Mercurius Marco suo s. d.

Carmen, quod citasti, vere amoenum et iucundum est, ut et mensis Maius; ceterum carminibus illis Buranis esse simillimum mihi videtur. Vale. Pestini, d. III. Nonas Maias.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 05 Mai, 2005 8.01

Marcus Mercurio suo s.
Ita est: Carmina Burana et Rivipullensia inter se similia sunt. Inspice quaeso http://usuarios.lycos.es/allagostera/trobadors/ripoll.htm
Vale. Asc. Dni. Ad Cornicum Campum.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Ven 06 Mai, 2005 22.40

Iulia ex obscuritate denique resurgens sodalibus sal.

Placent vero poemata abs te citata, mi Marce! Utrumque suo modo egregium est, aliud ob tam vivam descriptionem naturae vernalis, aliud perfusum est "animo vernali", ut dicitur Carmen quoddam Buranum. :D

Nuper incidi ego in carmen a Conrado Celti:

Oda I, 1
Ad Fridericum Caesarem pro laurea proseutice.

Caesar magnificis laudibus inclytus,
Rex regum, & dominus maxime principum.
Si quis prisca tuis tempora saeculis
Vel conferre velit regna prioribus,
Non te crede queunt vincere gloria.5
Te vivo redeunt aurea saecula,
Et pax atque fides, canaque sanctitas,
Et vitae integritas atque benignitas.
Germanis populis, te duce, maximus
Laudis surgit honos, dum fugit horrida 10
Morum barbaries, foedaque saecula
Commutata nitent per vaga sidera.
Saltamus, canimus, nec male pingimus,
Et chordas resonas pollice tangimus.
Nil nobis peregre est difficile, aut modo 15
Rimantes varijs artibus abditam
Naturae seriem, Dorica & Itala
Miscentes pariter non sine gloria.
Te vivo, latijs gloria litteris,
Antiquumque decus iam redit artibus. 20
In lucem veniunt cum modo singula
Quae Grai & Latii condiderant viri,
Et quae Niliaco littore sederant,
Quique Euphratis habent conflua flumina:
Hinc coelum omne patet, terraque cognita est, 25
Et quid quadrifidis continet angulis,
In lucem veniunt arte alemanica,
Quae praessis docuit scribere litteris.
Te vivo, Lyricos iam canimus modos,
Et laudata viris plectra prioribus, 30
Concinnis fidibus pollice tangimus.
Qua virtutis honos, & meritum decus,
Cultum perpetuis temporibus manet,
Et semper viridi fronde repollulat.
Hoc Grai studio nomen ad aethera 35
Fuderunt, Italis deinde sequacibus.
Et nos nunc facili tenuia barbito
Illorum celeres dum sequimur pedes,
Coelo sub rigido carmina spargimus,
Dum vires dabis ac ingenium mihi, 40
Atque inculta probes si mea carmina,
Ornans laurigeris tempora frondibus,
Me gustasse putem nectar olympicum.


Nonne et vobis est subridendum? Iam in versibus primis animadverti similitudinem cum Horatii oda I,1, et in fine nemo quidem est, quin videret...

Valete! :D
Gottingae, pr. Non. Mai.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Iulia on Ven 06 Mai, 2005 23.21

Iterum Iulia sodalibus, praecipue Soteri ac Maxo sal.

Nuntium tuum, soter, ad Maxi nuntium pertinentem legens incidi in carmina quaedam ab humanistis Germanis composita, quae pertineant ad Germanos an sint barbari necne:


Ad dominum Iohannem Bergmann
de Olpe, de praestantia artis impressoriae
a Germanis nuper inventae Elogium

Quid sibi docta cohors, sibi quid studiosa caterva
gratius, utilius commodiusve petet,
quam sanctum et nuper compertum opus atque litturas
quo premere edocuit grammata multa simul?
quodque prius scripsit vix ullus mille diebus,
nunc uno solus hac aget arte die.
rara fuit quondam librorum copia doctis,
rara, inquam, et paucis bibliotheca fuit.
singula perque olim vix oppida pagina docta:
nunc per quasque domos multiplicata iacet.
nuper ab ingenio Rhenanae gentis et arte
librorum emersit copia larga nimis,
et qui divitibus vix regi obvenerat olim,
nunc liber in tenui cernitur esse casa.
gratia diis primum, mox impressoribus aequa
gratia, quorum opera haec prima reperta via est.
quae doctos latuit Graecos Italosque peritos,
ars nova, Germano venit ab ingenio.
dic age, si quid habes, Latialis cultor agelli,
quod tali invento par sit et aequivalens?
Gallia tuque adeo recta eervice superbam
quae praefers frontem: par tamen exhibe opus!
dicite si posthac videatur barbara vena
Germanis, quorum hic prodiit arte labor?
crede mihi, cernes (rumparis, Romule, quamvis)
pierides Rheni mox colere arva sui,
nec solum insigni probitate excellere et armis
Germanos: orbis sceptra tenere simul.
quin etiam ingenio, studiis, musisque beatis
praestare et cunctos vincere in orbe viros.
iam pridem incepit doctos nutrire Platones
Theutonia: invenies mox quoque Maeonidas.
mox tibi vel Celsum dabimus, iurisque peritum
Messalam, aut quales Roma vetusta tulit.
iam Cicero in nostra reperitur gente Maroque;
novimus Ascraei et caecutientis opes.
nil hodie nostram prolem latet atque iuventam,
Rhenus et Eurotae fert modo noster aquas.
Cyrrha Heliconque sacer nostras migravit ad Alpes,
Hercynium ingressa est Delphica silva nemus.
iure igitur pineta ferunt laurumque hederamque,
Rhaetica tellus habet nectar et ambrosiam.
idque impressorum processit ab arte operaque
nostrorum, hoc fruimur quippe beneficio.
namque volumina tot, totque exemplaria, libros
praestiterant nobis: gratia multa viris.
magna tibi hos inter debetur gratia, nostra
fragmina qui multis fors placitura premis
. . .


Horatium quidem iam habuerunt Germani; qui est Conradus Celtis, poeta laureatus, qui, aeque ac exemplum suum praeclarum, quattuor composuit libros odarum, epodos et carmen saeculare. Videte, quae scribit ille de populo suo:


Conradus Celtis, Oda III, 9

Quid tantis strepitat Graecia laudibus?
Invenisse suis ingeniis canens,
Qua natura potens lege coerceat
Caeli fulgida sidera.

Non est inferior credite Daedalo,
Aut qui Cecropias protulerat notas,
Ex Moguntiacis civibus editus
Nostri gloria nominis.

Qui sculpsit solidas aere citus notas,
Et versis docuit scribere litteris,
Quo nasci utilius non poterat magis
Cunctis (credite) saeculis.

Iam tandem Italici non poterunt viri
Germanos stolida carpere inertia,
Cum nostris videant crescere ab artibus
Romanis saecula litteris.

Quae tandem Emilio gratia Maximo
Solvenda est? genitus qui patre Caesare,
Sub quorum imperio crevit et extitit
Nostris ingenium viris.



Idem, oda IV, 5.

Phoebe qui blandae citharae repertor,
Linque delectos Helicona, Pindum et,
Ac veni in nostras vocitatus oras
Carmine grato.

Cernis ut laetae properent camenae,
Et canant dulces gelido sub axe.
Tu veni incultam fidibus canoris
Visere terram.

Barbarus quem olim genuit, vel acer,
Vel parens hirtus, Latii leporis
Nescius, nunc sic duce te docendus
Dicere carmen.

Orpheus qualis cecinit Pelasgis,
Quem ferae atroces, agilesque cervi,
Arboresque altae, nemorum secutae
Plectra moventem.

Tu celer vastum poteras per aequor
Laetus a Graecis Latium videre,
Invehens musas, voluisti gratas
Pandere et artes.

Sic velis nostras rogitamus oras
Italas ceu quondam aditare terras,
Barbarus sermo fugiatque, ut atrum
Subruat omne.



Haec hactenus. Satis longam scripsi epistulam. Ne vos offendat! :wink:

Valete omnes. Gottingae, datum ut supra.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 07 Mai, 2005 16.32

M. Favonius sodalibus, imprimis Iuliae s.
Elegantissima elegisti carmina, Iulia, quibus perlectis summa afficimur voluptate, neque quisquam dubitat, quin Conradus Celtis (n. MCDLIX, o. MDVIII) maximus sit poeta. Ecce eius disticha, quae ad urbem Romam pertinent:

Ad Romam, dum illam intraret

Quid superest, o Roma, tuae nisi fama ruinae
de tot consulibus Caesaribusque simul?
Tempus edax sic cuncta vorat nilque exstat in orbe
perpetuum, virtus scriptaque sola manent.


„... scriptaque sola manent“: Gaudeamus igitur!
Valete. Nonis Maiis. Ad Cornicum Campum pluviis hodie repentinis obrutum.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Sat 09 Iul, 2005 14.32

Iulia sodalibus sal.

Nuper in manus neas cecidit Pliniii epistularum collectio illa, in qua scholae
praeclaras illas relationes de eruptione Vesuvii legeram. Paginas paulum versando et alias legendo epistulas in hanc incidi, quam relatu dignam putavi (VII,20):

C. PLINIUS TACITO SUO S.

(1) Librum tuum legi et, quam diligentissime potui, adnotavi quae commutanda, quae eximenda arbitrarer. Nam et ego verum dicere assuevi, et tu libenter audire. Neque enim ulli patientius reprehenduntur, quam qui maxime laudari merentur. (2) Nunc a te librum meum cum adnotationibus tuis exspecto. O iucundas, o pulchras vices! Quam me delectat quod, si qua posteris cura nostri, usquequaque narrabitur, qua concordia simplicitate fide vixerimus! (3) Erit rarum et insigne, duos homines aetate dignitate propemodum aequales, non nullius in litteris nominis - cogor enim de te quoque parcius dicere, quia de me simul dico -, alterum alterius studia fovisse. (4) Equidem adulescentulus, cum iam tu fama gloriaque floreres, te sequi, tibi 'longo sed proximus intervallo' et esse et haberi concupiscebam. Et erant multa clarissima ingenia; sed tu mihi - ita similitudo naturae ferebat - maxime imitabilis, maxime imitandus videbaris. (5) Quo magis gaudeo, quod si quis de studiis sermo, una nominamur, quod de te loquentibus statim occurro. Nec desunt qui utrique nostrum praeferantur. (6) Sed nos, nihil interest mea quo loco, iungimur; nam mihi primus, qui a te proximus. Quin etiam in testamentis debes adnotasse: nisi quis forte alterutri nostrum amicissimus, eadem legata et quidem pariter accipimus. (7) Quae omnia huc spectant, ut invicem ardentius diligamus, cum tot vinculis nos studia mores fama, suprema denique hominum iudicia constringant. Vale.



Pro dolor perpaucos novi epistulas Plinianas, qua de causa vos, qui estis multo me doctiores ac peritiores, quas legere debeam illius epistularum.

Valete quam optime!

P.S.: Qui sunt clarissimi amici historiae Romanae? Graecorum nominare possim Achillen ac Patroclon, vel Thesea ac Peirithoon, vel, ut omittamus mythologiam, Harmodium cum Aristogeitone, sed qui sunt Romae?
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 09 Iul, 2005 16.50

Salve, tu quoque, Iulia :!:
Quod ad amicos Romanos attinet, haec habeo, quae ad te scribam:
Cicero in libro, qui inscribitur „Laelius de amicitia“:
„memorabilem C. Laeli et P. Scipionis familiaritatem fuisse“ (1, 4) et
„Videmus Papum Aemilium Luscino familiarem fuisse...; tum et cum iis et inter se coniunctissimos fuisse M’. Curium, Ti. Coruncanium memoriae proditum est“ (11, 39).
De C. Plini epistulis alias. Alio enim hac ipsa hora me conferam oportet.
Optime vale.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby soter on Sol 10 Iul, 2005 9.32

Soter Iuliae s.p.d.


In Epistulario ipso C. Plinii Caecilii Secundi [ “C. Plinii Caecilii Secundi Epistularium Libri IXâ€
Last edited by soter on Sol 10 Iul, 2005 12.44, edited 1 time in total.
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Marcus Favonius on Sol 10 Iul, 2005 11.24

Marcus Iuliae s.p.d.
Soter, amicus noster litterate peritissimus, praeclaras tibi, amica mea illustrissima, epistulas elegit Plinianas. O me miserum! Quo enim modo meum nunc promissum „De C. Plini epistulis alias“ persolvam?
Paulisper autem cogitanti hoc mihi in mentem venit: Exstant litterae, ex quibus apparet, quanti Plinius amorem fecerit coniugalem. Ut quam paucissima supponam exempla: III 16 („Adnotasse videor...“) – VI 24 („Quam multum interest...“) – VI 4 („Numquam sum...“) – VII 5 („Incredibile est, quanto desiderio tui tenear“). Quae epistulae admodum tibi placebunt. :D
Optime vale! Sexto Idus Iulias. Ad Cornicum Campum.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De Laudibus Italiae

Emitteby Marcus Favonius on Iov 21 Iul, 2005 12.54

M. Favonius sodalibus honoratissimis s.

In foro „Lingua Latina -> Quid hoc sibi velit? Non intellego...“ his diebus mentio facta est carminis cuiusdam, quod Petrarca in Italiam rediturus, ut patriam eximia laude ornaret, elegantissimis composuit versibus (Epist. metric. 3, 24). Quorum verba haec sunt:

Salve, cara Deo tellus sanctissima, salve,
tellus tuta bonis, tellus metuenda superbis,
tellus nobilibus multum generosior oris,
fertilior cunctis, terrā formosior omni,
cincta mari gemino, famoso splendida monte,
armorum legumque eadem veneranda sacrarum
Pieridumque domus auroque opulenta virisque,
cuius ad eximios ars et natura favores
incubuere simul mundoque dedere magistram.
Ad te nunc cupide post tempora longa revertor
incola perpetuus: tu diversoria vitae
grata dabis fessae, tu quantam pallida tandem
membra tegant praestabis humum. Te laetus ab alto
Italiam video frondentis colle Gebennae.
Nubila post tergum remanent; ferit ora serenus
spiritus et blandis assurgens motibus aer
excipit. Agnosco patriam gaudensque saluto:
Salve, pulchra parens, terrarum gloria salve
.

Quod carmen a Iosue Carduccio in Italicum conversum a Sotere eruditissimo amico nostro Neapolitano in colloquia missum est: Ti saluto, terra cara a Dio: santissima terra, ti saluto. O più volte nobile, più fertile, o più bella di tutte le regioni, cinta di due mari e altèra di monti famosi, onoranda a un tempo in leggi ed in armi, stanza delle Muse, ricca d’uomini e d’oro: al tuo favore s’inchinarono insieme arte e natura, per farti, o Italia, maestra al mondo. Tu darai un quieto rifugio alla stanca mia vita: tu mi darai tanto di terra che basti, morto, a coprirmi. Come lieto, o Italia, ti riveggo da questa vetta del frondoso Gebenna! Restano a tergo le nubi, mi batte in viso un’aura serena:: l’aere tuo assorgendo con soavi movimenti mi accoglie. Riconosco la patria, e la saluto contento: salve, o bellissima madre: salve, o gloria del mondo. Legite quaeso, si vultis, et comparate!

Sunt et multi alii textus, quibus Italia egregie laudatur. In Germania venalis habetur libellus bilinguis, qui inscribitur „Laudes Italiae/Lob Italiens“ (ISBN 3-15-008510-1). Divisus est in partes tres, quarum una ad Italiae, altera ad locorum, tertia ad Romae laudes pertinet.

Pars prima: Verg. Georg. 2, 136-176; Varro r.r. 1, 2, 3-7; Plin. n.h. 3, 38-42; 37, 201sq.; Namatianus, de reditu suo 2, 17- 40.

Pars altera: Sirmio – Cat. 31; Aponus – Claudian. carm. min. 26; ora Tuscorum – Plin. ep. 5, 6; fons Clitumnus – Plin. ep. 8, 8; Tiberis – Verg. Aen. 7, 29-34; Tibur – Hor. c. 2, 6; villa Tiburtina Manilii Vopisci - Stat. silv. 1, 3, 1-33; Sulmo – Ov. am. 2, 16, 1-10; Formiae – Mart. epigr. 10, 30; Baiae – Mart. epigr. 11, 80; Neapolis – Stat. 3, 5, 78-107; Capua – Verg. georg. 2, 217-225; Tarentum – Verg. georg. 2, 195-202.

Pars tertia: Cic. rep. 2, 10-11; Liv. 1, 6, 3 – 7, 3; Ov. fast. 4, 807-862; Liv. 5, 53, 9 – 54, 7; Suet. Aug. 28, 3 – 30, 2; Prop. 4, 1; Stat. silv. 1, 6; Mart. epigr. 4, 64; 7, 61; 10, 51; 12, 57; Iuv. 3, 232-322; Amm. Marc. 16, 10, 13-17; Claudian. de cons. Stilich. 3, 130 – 176.

Iuvat legere :D . Valete. XII Kal. Aug. Ad Cornicum Campum.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Iov 21 Iul, 2005 22.33

Iulia Marco ceterisque sodalibus, imprimis autem Mercurio valde, ut puto, gavisuro sal.

Ecce alia laus, non Italiae nec Graeciae nec etiam Germaniae :cry:, sed Pannoniae:

Quod legerent omnes, quondam dabat Itala tellus,
nunc e Pannonia carmina missa legit.
Magna quidem nobis haec gloria, sed tibi maior,
nobilis ingenio, patria, facta meo.


Duas inveni conversiones:

Eddig Itália f
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 25 Iul, 2005 1.11

Mercurius Iuliae s. d.

Recte suspicabaris, amica mea carissima, me vehementer esse gavisurum, cum carmen illud Iani Pannonii - cuius translatio Hungarica fere in omnibus scholis Hungaricis memoriter discipulis discenda est :!: - in hoc foro a te citatum esse animadvertissem. Vide etiam meum nuntium Marco (et partim tibi) scriptum in colloquio "Quaestiones miscellaneae"! :D Quam optime vale. Budapestini, d. VIII. Kal. Aug.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Lun 25 Iul, 2005 2.23

Iulia sodalibus, imprimis Mercurio sal.

Ita est, mi Mercuri: Postquam pluries mentionem feceratis tu et Marcus de Iano illo Pannonio, et ego videndi cupiditate capta interrete perscrutavi, ut poemata eius invenirem. Mirum est, quam hoc sit difficile. :shock: Primum inveni paginam quandam Hungaricam, in qua nonnisi conversiuones Germani erant conscripti (id est: nullum ligamen mihi linguam scilicet Hungaricam non intellegenti videbatur ad versus originales ducere), denique paginam iterum Hungaricam cum poematibus Latinis et conversionibus Hungaricis.
Fortasse Ulrico Harsch oportet dicamus, qui Ianum Pannonium in bibliothecam augustanam recipiat. :roll:

Valete.
Gottingae, a. d. VII. Kal. Aug.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De 'pigri damnis somni'

Emitteby Marcus Favonius on Sat 10 Sep, 2005 18.04

M. Favonius sodalibus s.

Quis nostrum est, quin saepe strepitu urbano atque tumultu in cogitatione defixus perturbetur et nonnumquam a dormiendo quoque avocetur? Enumerat Martialis aliquot „pigri ... damna somni“ (12, 57):

"Cur saepe sicci parva rura Nomenti
laremque villae sordidum petam, quaeris?
Nec cogitandi, Sparse, nec quiescendi
in urbe locus est pauperi. Negant vitam
ludi magistri mane, nocte pistores,
aerariorum marculi die toto;
hinc otiosus sordidam quatit mensam
Neroniana nummularius massa,
illinc palucis malleator Hispanae
tritum nitenti fuste verberat saxum;
nec turba cessat entheata Bellonae,
nec fasciato naufragus loquax trunco,
a matre doctus nec rogare Iudaeus,
nec sulphuratae lippus institor mercis.
Numerare pigri damna quis potest somni?
Dicet quot aera verberent manus urbis,
cum secta Colcho Luna vapulat rhombo.
Tu, Sparse, nescis ista nec potes scire,
Petilianis delicatus in regnis,
cui plana summos despicit domus montis,
et rus in urbe est vinitorque Romanus
- nec in Falerno colle maior autumnus -
intraque limen latus essedo cursus,
et in profundo somnus et quies nullis
offensa linguis, nec dies nisi admissus.
Nos transeuntis risus excitat turbae,
et ad cubile est Roma. Taedio fessis
dormire quotiens libuit, imus ad villam."

„... imus ad villam“: bene quidem, Martialis, sed verba quoque recordemur Senecae (ep. mor. 56, 5 - 8 ):

„Nam quid prodest totius regionis silentium, si affectus fremunt? Omnia noctis erant placida composta quiete.* Falsum est: nulla placida est quies, nisi quam ratio composuit; nox exhibet molestiam, non tollit, et sollicitudines mutat. Nam dormientium quoque insomnia tam turbulenta sunt quam dies: illa tranquillitas vera est, in quam bona mens explicatur. Aspice illum, cui somnus laxae domus silentio quaeritur, cuius aures ne quis agitet sonus, omnis servorum turba conticuit et suspensum accedentium propius vestigium ponitur: huc nempe versatur atque illuc, somnum inter aegritudines levem captans; quae non audit, audisse se queritur. Quid in causa putas esse? Animus illi obstrepit. Hic placandus est, huius compescenda seditio est, quem non est quod existimes placidum, si iacet corpus: interdum quies inquieta est.“

Ceterum, quod ad somnum attinet, legi licet etiam nuntium 3320 (Litterae Latinae -> Libros lege... [2005 Iun. 25]).

Valete. IV Id. Sept. Ex Cornicum Campo.

* Varro At. carm. frg. 8 Morel.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby augustinus on Sat 12 Nov, 2005 19.24

Augustinus omnibus s.d.
Hi versus de Rutili Namatiani "De reditu suo" poemati cari mihi sunt:
"«Exaudi, regina tui pulcherrima mundi,
inter sidereos, Roma, recepta polos;
exaudi, genetrix hominum genetrixque deorum:
Non procul a caelo per tua templa sumus. 50
Te canimus semperque, sinent dum fata, canemus:
Sospes nemo potest immemor esse tui.
Obruerint citius scelerata oblivia solem
quam tuus e nostro corde recedat honos.
"
.........
"Fecisti patriam diversis gentibus unam;
profuit iniustis te dominante capi;
dumque offers victis proprii consortia iuris, 65
Urbem fecisti, quod prius orbis erat.
"

.........
"Te, dea, te celebrat Romanus ubique resessus
pacificoque gerit libera colla iugo. 80
Omnia perpetuos quae servant sidera motus
nullum viderunt pulchrius imperium.
"
.........
"Quod regnas minus est quam quod regnare mereris:"
Valete.
Urbem fecisti quod prius orbis erat.
augustinus
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Lun 07 Nov, 2005 20.24
Location: America septentrionalis& Transylvania(Dacia Porolissensis)

PreviousNext

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron