Libros lege...

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Libros lege...

Emitteby Area Latina on Merc 03 Mart, 2004 11.05

Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 20.09.2003 - 02:12 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Salvete pariter omnes!


Area Latina
 
Nuntii: 106
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 20.14

Emitteby Area Latina on Merc 03 Mart, 2004 11.06

Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 30.09.2003 - 01:49 | 23 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marcus Mercurio s.d.p.

Admirabiles sane res, mi amice, tanta erga me benevolentia explicavisti et benignitate, ut non mediocri perfunderer gaudio. Permulta enim epistula me tua addidicisse fateor. Et Emericum KERTÉSZ falsa appellatione offensum non esse confido.

Qui vir summo ingenio praeditus Hungaricis huius aetatis auctoribus, ut mea quidem fert opinio, longe antecellit, quod tot tantisque casibus acerbis conflictatus umquam se desperavisse negat. Cuius rei documento est etiam ille liber, qui inscribitur „Ego – alter“ (Hungarice „Valaki más...“, Germanice „Ich - ein anderer“). Narrat nobis KERTÉSZ, quid decem fere annis ante Budapesti, Vindobonae, Berolini, Coloniae Agrippinae, Lipsiae, Basileae, aliisque multis in urbibus viderit, audiverit, secum consideravit.

Sed satis iam de hoc. De aliis alias. Vale quam optime.

Pr. Kal. Oct.




RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 01.10.2003 - 22:22 | 24 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marcus Cristiano suo aliisque hanc aream colloquialem peragrantibus sal.

Gratias tibi ago, mi amice, pro duobus illis epistulis, quas a.d. III. Kal. Oct. ad me dedisti. Germanico demum illo vocabulo „Die Blechtrommel“ te Antonioque adiutoribus accomodate in Latinum converso („tympanum metallicum“ sive „tympanum ferreum“) quaestio nova – ecce - a te proposita est, eaque primo aspectu perdifficilis. Multos enim collegas doctissimos eosdemque litterarum Germanicarum peritissimos acerrime percontatus perveni – pro pudor - ad hunc acerbum exitum et tristem: Nondum ad liquidum perducta est res! Germanicae enim illius auctor sententiae, quam cum Latinis tum Germanicis verbis expressam accurate mihi exposuisti, tanta videtur involutus esse obscuritate, ut veri investigandi spe deiectum prope me esse arbitrer. Neque tamen fracto sum animo: rem in lucem prolatum iri confido. Exspectemus! Illud denique dic mihi quaeso, sententia a te memorata utrum illis ipsis verbis Germanicis concepta sit necne. Vale. Kal. Oct.




RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Cristianus Iulius | 04.10.2003 - 05:25 | 25 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Cristianus Iulius Marco Favonio s.p.d.

Amice, feliciter ad finem auctorem illae sententiae inveni, qui non germanicus stricto sensu sed austriacus est (tunc germanicus lato sensu). Illi nomen Egon Friedell. Sententia fuit me extracta ex prisco libro meo, quo usus fueram cum linguam germanicam discebam, i.e. "Sprachkurs Deutsch 2" (Diesterweg OBV Sauerlander, 1979, p. 16). Hic ea transcripta, sed tamen nescio ubi Egon illam dixit vel scripsit. Vale quam optime! Cras plura!

Ex Pilare, Cordubae, Argentina, V a. Non. Oct., hora undecima postmeridiana cum cuadrante (locale)


RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcos Antonio | 04.10.2003 - 22:22 | 26 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marcos Antonio sociis Latinam amantibus librisque studentibus praecipue Marco Favonio S.P.D


Nonne hortatus es, mi Favone, ut libri a nobis nuper lecti ostenderentur? Tum liceat mihi de libello quodam acerbo loqui : heri legi opus theatrale Gallice scriptum a Samuel Beckett, "Sperando Godot " appellatur, quod mihi non multum placuit.



Immo librum eundem legendo, perspicimus vitam nostram unam rem solam esse: dum aliquid aut aliquem speramus et vivimus et amamus et patimur. Haec omnia - ante inexorabilem mortem - cum sapientia beateve fieri possunt necne.



Auctor ille - qui in Dublin natus est et anno millesimo nongentesimo sexagesimo nono premium Nobel litterarum recepit - trans libellum demonstravit nullam rationem in vita sive habuisset sive habitura sit, quasi homines quorum sperum iam dudum amitterentur fuerimus.



Timens ut idoneum responsum possibile sit, cupidus autem ex vobis sciendi si aliquando legendo fortasse res similes de hoc themate inveneritis, id est significato vitae, parumper melancholicus hinc perficio.



Curate ut valeatis.





RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 05.10.2003 - 19:01 | 27 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marcus Favonius Cristiano Iulio suo aliisque hunc campum pervagantibus s.p.d.


Magnam meritus es, mi amice, gratiam, quod nos docuisti illius de otio sententiae auctorem esse Egon FRIEDELL. Collegas quoque meos ea re maxime delectatum iri scio. Restat, ut, quo loco illa verba scripta sint, investigemus. Quando illud Archimedis „heureka“ exclamabimus?



Sed nunc ad Georgium Ludovicum BORGES, clarissimum illum poetarum Argentinorum principem. Qui autor cum nomine tantum mihi notus esset, archivum meum perscrutabar et, ecce, incidi in commentarium, quod nonnullis photographiis ornatum in actis diurnis Germanicis Francofurti ad Moenum editum erat a.d. III. Non. Nov. anno MM. Est de illa expositione, quae María Kodama auctore (?) in poetae memoriam eo ipso anno parata erat Barcinone. Cuius auctoris quae opera legenda sint, dic mihi quaeso. Quid de „Ruinis circularibus“ sentis? Me enim inscium plane et rudem esse fateor. Vale atque valete. A.d. III. Non. Oct.





RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 06.10.2003 - 10:31 | 28 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius omnibus s. d.


Tametsi negotia cotidiana, carissimi sodales, variaeque res moram non patientes me vehementer urgent, ne Cerberus quidem me impedire posset, quin forum nostrum adirem ac ad vos quamvis pauca scriberem. Velim ergo de libris mihi carissimis scribere; qui cum plurimi sint, duos nunc ab eodem auctore scriptos delegi. Qui auctor natione Italicus, illique nomen Umberto Eco (non dativus nominis!:)), duo libri autem "Nomen rosae" ac "Perpendiculum de Foucault". Quorum in priore - ceterum quis nesciat! - de quodam monasterio Italico agitur, ubi fratres obscuro modo ab aliquo occiduntur; sed magis de cultura medii aevi, de libris, ac de ecclesia Romana. Qui liber cum non solum ab eleganti scriptore, sed simul a viro eruditissimo disciplinaque instructissimo professoreque universitatis Udinensis (nisi fallor) compositum sit, res ibi enarratae lectori non falsae ac fictae (ut in plerisque fabulis Romanensis historicis), immo verae aut saltem verisimiles videntur.

Liber alter argumento tam complexus est, ut breviter illud explicari haud posset; ita enim ibi historia humana demonstratur, quasi illa nihil alia quam una maxima coniuratio esset. Plura dicere nolim; tantum scribo illum librum mihi non minimum voluptatis gaudiique attulisse. De libro novissimo auctoris, qui "Baudolino" inscribitur, nihil boni aut laudabilis dicere possim, ergo melius mihi videtur nihil dicere... Quibus de libris quid sentiatis, ad me scribite.





LABOMBARDA ANDREA E' STRONZO!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: - | 06.10.2003 - 16:39 | 29 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntius a re alienus deletus est.
Redactio interretialis.



RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Cristianus Iulius | 07.10.2003 - 05:55 | 30 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Cristianus Iulius Marco Favonio salutem.


Dilectissime amice, gratias tibi ago pro recordatione Georgii illius Ludovici nostri, qui supereminet in litteratura hispanica. Multa tibi gaudioque de eo dicam, sed rogo te ut ad finem septimanae exspectes, quapropter tempus est mihi tyrannicum inter dies laborabiles. Dubito sed tamen te de quibuscumque rebus "inscium plane et rudem esse", o sapientissime!

Possum hodie tibi dicere de Maria illa Kodama. Multos per annos adiuvans Georgio Ludovico cum caecus devinisset, duxit eum in connubium vita eius paene confecta senexque. Post suam mortem haeres conversa -- Borges nullum fililum generavit -- et custos operarum eius. Fertur eam Borges senecti se sponsam fieri ut eius divitias accipiat. Alii dicunt inter eos verum amorem fuisse. De hoc alia. Tibi parabo die Saturnii expositionem de Georgio Ludovico. Vale quam optime!



Mercuri carissimi, mihi etiam placent operarum Umberti Ecco, de quibus tam docte exposuisti. Amantes linguae latinae gratissimi fuerunt cum "Nomen Rosae" prolata fuisset. Alia plura! Vale!



RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 12.10.2003 - 22:22 | 31 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marcus Favonius cum omnibus huius gregis sociis, tum praecipue Marco Antonio s.p.d.

Ex litteris tuis, mi amice, non solum medicum te, sed etiam philosophum esse cognovi. Itaque non alienum videtur ante oculos tibi proponere librum quendam, in quo disseritur, --quid homines summas in angustias adducti de vitae humanae ratione existiment, --num, si malum sit, esse deum negari oporteat, --quomodo de theodic
Area Latina
 
Nuntii: 106
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 20.14

Emitteby Area Latina on Merc 03 Mart, 2004 11.07

Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: peter glatz | 21.10.2003 - 20:05 | 40 | |
--------------------------------------------------------------------------------
petrus lectoribus s.p.d.

legere id est fortunam experiri in mente, ut sententia in lingua Germanica dicit (Lesen sind Abenteuer im Kopf). non quot sed quales libri sint, magni momenti est. id - mehercule - praecipue in schola hodierna saepe neglegitur. hunc librum, qui legatur, propono: liberi egent fabulis (Germanice: Kinder brauchen M
Area Latina
 
Nuntii: 106
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 20.14

Emitteby Area Latina on Merc 03 Mart, 2004 11.08

Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Spartacus ® | 17.11.2003 - 02:07 | 86 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Spartacus Gastoni omnibusque cupidis de latinitate discendi s.p.d.


Vis scire, mi amice, modum discendi meum Latine scribendique? Re vera, temere iens, parumper solitarius – etsi habeo feliciter auxilium tuis atque aliquorum sodalium ibi in Nuntio Latino -, facio quod possum.



Sin aliquem virtutem autem habeam, illa perseverantia nuncupata est. Ut scis, “gutta cavat lapidem ( sic dixit Ovidius) . Videlicet, vir bonissimus es. Nunc dic , amice, tu qui inclytus tamen modestissimus es : quid hodie legis et qui scriptores Argentini vel Hispanici tibi optimi sunt?



Cura ut valeas.



Post scriptum : gratias tibi ago pro tua iucundissima laude, quae mihi magnopere placuit.





RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Spartacus ® | 17.11.2003 - 03:31 | 87 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Eheu!!! Ignoscete mihi!


Peto a vobis ut, ubi scripsi "bonissimus" - mirabile dictu! - legatis "optimus".



Valete.



RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 18.11.2003 - 22:53 | 88 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marcus Spartaco reliquisque omnibus librorum amatoribus sal.

Suasore te, carissime mi amice, Friderici Andahazii librum, qui inscribitur „Anatomicus“, non sine admiratione perlegi. Cum auctor sit psychoanalysta, omnes fere paginas minime stupeo madescere libidine, quippe quae in nobis maxime dominari putetur. Vis quidem sexualis quanti sit momenti, nemo est, quin dubitet; neque vero sexualem vim suo ipso arbitrio regnare, sed voluptati eroticae inservire oportet. Quam rem auctor, ut mea quidem fert opinio, splendissime significat in ultimo libro: narrat enim, quanto amore permotus Matthaeus Columbus, clarissimus ille anatomicus, Monam Sophiam meretricem a se semper amatam, nunc syphilide crudelissime deformatam morientemque manu permulceat (v. cap. III partis sextae, quae inscribitur „Trinitas“). Quod caput legentibus lacrimas nobis moveri posse confiteor: verba aptissima ad commovendam misericordiam... Valete. Ex Germania inferiore.




RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 19.11.2003 - 10:49 | 89 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius Hungaricus omnibus lectoribus s. d.


Ignoscite mihi sodales, quod colloquio de Friderico Andaházi (quem quoque Hungaricum fuisse nomen eius indicit :-)) interrupto novum librum in medium profero: qui liber "Gertrud" inscribitur auctore Henrico Hesse Germanico. In quo volumine (cuius finem autem nondum attigi) de viro quodam musico agitur, qui amore feminae pulcherrimae nomine Gertrudis captus cum diu amicitiam carissimam cum ea coluisset, illa amore amici eius accensa spe "facis mutuae" miserrime frustratus est. Quibus rebus consternatus cum iam mortem sibi consciturus esset, ecce litteras ab aliquo accipit... (et nunc historiam narrare desino, ut in diurnalibus fieri solet...:-))) Non dubito, quin vobis meam epistolam legentibus haec fabula opusculum illum Johanni Wolfgangi Goethe in mentem revocaverit; nec a veritate multum aberratis, cum liber Henrici Hesse stylo non minus "sentimentalis", quam illae "miseriae Wertheris iuvenis", et historia praefata in multis rebus ei simillima. Mehercle tamen iuvat hoc volumen volvere:-)); inter legendum enim saepe iuventutis meae recordor (nunc iam annorum XXVII sum, ah :-)), cum annos XV natus miserias Wertheri legerem - sane amore condiscipulae meae perditus -, et certe ego quoque voluntariam mortem meditarer...:-)) Quid de Henrico Hesse putetis, mihi ostendite. Valete. Ex Pann. Inf. d. XIII. Kal. Dec.



RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 19.11.2003 - 17:22 | 90 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Ignocite mihi, equidem non Henrico, sed Hermanno ei nomen est. Valete. Datum ut supra.


RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Simplicius | 20.11.2003 - 22:16 | 91 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurio Simplicius s.d.

Hermannum Hesse mihi carissimus fuit cum adulescens eram: ter legi 'Narziss und Goldmund'; me commovit 'Peter Camenzind', 'Siddharta' diu argumentum ruminationis fuit...

Vale.


RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Simplicius | 20.11.2003 - 22:19 | 92 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Oblitus sum: Gertrud non legi... In numerum (sine fine!) librorum legendorum addam.


RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Iulia | 21.11.2003 - 21:23 | 93 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Iulia Mercurio Simplicioque s.p.d.


Iam mirata sum de nomine Henrico...

Der Hermanno Hesse legi libros "Demian" ac "Siddharta", specialiter ille mihi placuit et valde. Sed quodam modo non repereo liber, ergo puto mihi novo emendum esse...

Iam longius decrevi mihi plura a Hesse scripta legenda esse.

Valete quam optime. Ex Saxonia Inferiore. a. d. XII Kal. Dec.





RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Iulia | 21.11.2003 - 22:23 | 94 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Ignoscite: a. d. XI Kal. Dec.

Valete.


RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 21.11.2003 - 22:32 | 95 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marcus Iuliae, Mercurio, Simplicio reliquisque Hesseanis sal.

His ipsis forte diebus discipulis mandavi, ut Hermanni Chatti (!) „Siddhartham“ perlegerent. Spero eos intellecturos esse sui iuris se esse non posse, priusquam suo ipsi usu atque experientia rationem vivendi didicerint. Siddhartha enim a Gotama Buddha praeceptore secedens, „Mihi ipse“, inquit, „memet ipsum in disciplinam traditurus sum, vir illustrissime, ut me ipsum noscam. Ad quam rem adipiscendam duce aliquo opus esse nego.“ Imitatus est auctor sermonem illius similem, quo Gotama eiusque discipuli inter se colloquentes usi erant. Sed legite modo ipsi. Ad disputandum vos incitatum iri suspicor. Valete quam optime. XI Kal. Dec. Ex Rhenania Septemtrionali.




RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Iulia | 22.11.2003 - 00:05 | 96 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Iulia omnibus, sed praecipue Marco s.d.

Legi "Siddhartam" (haec est correcta orthographia ominis illius saltem Siddhartae, qui Buddha nominatur) libro ex bibliotheca sumpto, qua de causa non omne tempore iterum legendi mihi facultas.

Dissentio pauculum ab illo Siddharta: Nonne ipse flumine illo et pontario - oblita sum nominis eius - praeceptore quodam modo usus est? Puto nobis opus esse aliquo praeceptore, sive homine sive libris sive natura. Non sane totum per tempus singulo praeceptore discendum est, quia necesse est se ipsum et conspectum rerum proprium comperire, quod non est nisi longo difficileque itinere factu. Non enim possibilis est - et hic consentio cum eo - se ipsum comperire, nisi per malas quoque partes sui, easque partes numquam per praeceptorem humanum cognosci potest hoc plerumque brevissimum iter ire volente neque illas partes necessarias ad assequendam sapientiam ducente. Tamen ad primos gradus eundum praeceptore opus est, qui monstret aliquos modos procedendi, donec soli possimus proficere atque ipsi magistros nostros eligere.

Et verum ea est via, qua et Siddharta et in libro "Demian" Emilus Sinclair procedunt: Primum habent aliquem praeceptorem - ille ascetes, hic Demianum -, tum reliquunt eos et malas partes cognoscunt, deinde ad sapientiam se revertunt, magistros sibi quaerunt et eo perveniunt, quo ab initio ire vuluerint.

Valete. Eodem die. Ex Saxonia Inferiore.


RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Gastón - latine incipiens | 22.11.2003 - 00:40 | 97 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Gastón Spartaci sal.


Video quosdam lapides haud durum esse, nam celeriter roditur. :-)



Gratias tibi ago pro tuis inmeritis laudationibus. Huad modestus sum. Mea opinio de scriptoribus vilis est, nam pauci libros usque ad finem lego. Nunc tamen duo libros lego et mox, propter suas qualitates, illos perficiam: Centum Annos Solitudinis (Cien Años de soledad) a "Columbiane" illo "Gabriel García Márquez" scriptum

et Venas Patentes (sive Effundentes) Americae Latinae

(Las Venas abiertas de Am
Area Latina
 
Nuntii: 106
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 20.14

De scriptoribus, qui Iesu vitam narraverunt

Emitteby Marcus Favonius on Iov 18 Mart, 2004 23.26

Marcus Favonius Spartaco ceterisque sodalibus legendi aviditate raptis sal.

Gaudeo Saramagi te libro delectatum esse (de quo v. epistulam, quam ad Cristianum Iulium scripsi a.d. xii Kal. Oct. mmiii – „Libros lege...“).

Quod ad Jesu vitam attinet, sescenti quidem exstant libri, sed duos praecipue hoc loco commemorandos esse censeo. Quorum alter inscribitur „The Man Who Died“ (David H. Lawrence, 1928), alter „The Gospel According to the Son“ (Norman Mailer, 1997).

Normanni Mailer liber gravissimis verbis reprehensus est: esse librum ineptum, inflatum, aliqua ex parte ridiculum.

E contrario Lawrence: cuius libellum, ut qui insolitus sane sit et incredibilis, summae vobis voluptati fore confido.

Quid vobis videtur?

Valete. xv Kal. Apr. mmiv.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Ven 19 Mart, 2004 1.59

Spartacus omnibus Latinam diligentibus praecipue et Marco Favonio et Herimmano et Mercurioque s.p.d.

Herimanne, non queo infeliciter Italice legere. Spero Essetiam Christianismi breviter Lusitane redditum iri . Tametsi nuperrime perlegi Dictionarium Philosophicum Gallice a Voltaire, etsi mihi solum aptum videtur apud illos qui non dogmatici quod attinet ad fidem sunt.

Favoni, libros quos nos hortatus es ut legantur, nescio; sed spondeo operam dare ut eos mox inveniam. Gratias tibi ago pro consilia idonea.

Scitote nihilominus quam beatus, cernendo vos quoque studium librorum legendorum dixisse, factus sum. Nam quid melius manu hominum supra tellurem bono libro exigi possit? Aut quid nobis magis idoneus - etenim de hoc censeo Ciceronem aliquid speciose olim scripserat - nunc ad mentis exercitationem nunc ad animae requiescendum videtur? Res qua non solum quisquam omnino unus uti potest, sed etiam eadem admodum propitia ad veras amicitias gerendas est!

Num discrepatis, sodales?

Valete.
Last edited by Spartacus on Sol 21 Mart, 2004 14.20, edited 1 time in total.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Libros lege....

Emitteby Cristianus Iulius on Sol 21 Mart, 2004 5.32

Cristianus Iulius omnibus librorum amantibus sodalibus, tum praecipue Marco Favonio s.p.d.

Lego nunc, amice dilecte, commentarium tuum de libro Normandi illius Mailer titulo insignito “Evangelium secundum Filium”. Forsitan tibi complacuerit scire, quod praeclarus scriptor americanus septeptrionalis Tom Wolfe (qui ab alio scriptore americano nomine analogo, Thomas Wolfe, distinguendus est) etiam hoc opus ad vitam Jesu pertinens in contemptu habet (vide librum eius “Hooking Up”, Picador, USA, MM, p. 155) atque id “phantasia” et “tumidum” apellat, ex quo videtur liber ille non dignum lectu apparere, cum iam dui vires sapientissimi eum deplorarent. Mihi est huiusce libri exemplum, quod adhuc non legi et certe non legam haec post discita.

Obiter dictum, magni scriptorem illum Tom Wolfe aestimo eumque iudico auctorem acri ingenio in perscrutandum mores americanas hodiernas, quod maxime ostenditur suis novellis “Vir in totum” (A man in full, Picador, USA, MCMXCIX) et “Focus Vanitatum” (The Bonfire of the Vanities, Bantam Books, USA, MCMLXXXVII). Eius prosa satirica vel ironica inscribitur optima traditione Caroli Dickens, Erasmi ac fortassis Marcus nostri Valerii Martialis.

Iucundissimos invenio illos scriptores omnium temporum qui ironia optime usi erant ad opera eorum componenda. Sine dubio Erasmus inter eos praeminet, sed etiam ex Latinitate Plautus, Martial certeque Horatius non omittendi. Euripides et Aristophanes litteris graecis ad hanc vastam cohortem adhibentur. Nolo attamen poetam illum hispanicum eminentissimum, Franscisco de Quevedo, ab ista parva enuntiatione dimittere.

Quid vos, amici perlegentes? Placetne vobis litteratura satirica? Quos auctores vel opera hoc sensu praeferitis?

Valete quam optime!
Pilaris, XII a. Kal. Apr.
Cristianus Iulius
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Merc 17 Mart, 2004 5.13
Location: Argentina

"Difficile est saturam non scribere..."

Emitteby Marcus Favonius on Sol 21 Mart, 2004 15.46

Marcus Favonius cunctis sodalibus satirarum amantibus sal.

Iulia nostra auctore attento me animo rettuli ad Erasmi „Laudem Stultitiae“, quam viginti fere annis ante perlegeram. Quod, nisi colloquia Latina redintegrata essent, nego evenire potuisse. Ex quo apparet, quanti ea momenti sint. Quid deinde?

Quotquot estis, qui „Laudem“ legistis, oro vos nobis exponatis, quid memoratu dignissimum videatur. Equidem non mediocriter hac delectatus sum narratiuncula (cap. liv):
„Auditus est a nobis alius quidam octogenarius, adeo Theologus, ut in hoc Scotum ipsum renatum putes. Is explicaturus mysterium nominis Iesu, mira subtilitate demonstravit in ipsis litteris latere, quidquid de illo dici possit. Etenim quod tribus dumtaxat inflectitur casibus, id manifestum esse simulacrum divini ternionis. Deinde quod prima vox Iesus, desinat in S, secunda Iesum in M, tertia Iesu in U, in hoc άρρητον (árrēton; i.e. ineffabile, MF) subesse mysterium: nempe tribus litterulis indicantibus eum esse Summum, Medium, et Ultimum. Restabat mysterium his quoque retrusius, Mathematica ratione. Iesus sic in duas aequales diffidit portiones, ut scilicet pentemimeres in medio resideret. Deinde docuit eam litteram apud Hebraeos esse ש, quam illi ‚sin’ appellent: porro ‚sin’ Scotorum, opinor, lingua, ‚peccatum’ sonat: atque hinc palam declarari, Iesum esse, qui peccata tolleret mundi.“
Qua ratione melius explanari potest, quid sit stultitia?

Cum te quoque, Cristiane Iuli, satirarum amatorem esse cognoverim, animum tuum mihi convertendum esse censeo ad D. Iunii Iuvenalis saturarum libros v. Notum tibi est illud „difficile est saturam non scribere“ (sat. i, vers. xxx). Quod vero ad Tom Wolfe attinet, verba tua diligenter memoriae mandavi. Utinam tempus mihi esset ad libros legendos Britannice compositos!

Valere vos iubeo pariter omnes.

xii Kal. Apr. mmiv.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

De moriae encomio

Emitteby Herimannus on Lun 22 Mart, 2004 0.43

:?

Herimannus sodalibus sal.

Etsi celeriter Erasmi celebre opus legi, quae Marce rettulisti sale et sapientia plena inveni et observavi, eisque magnopere gavisus sum. Tamen hoc mihi praecipue memini de libello, facultatem auctoris sese e communibus cogitationibus et doctorum philosophia abstrahendi et res mundi velut e navi ad astra petenti (space ship) respiciendi: quod admodum proprium Renascentis aevi mihi videtur, cum religionis et cleri dominatio in dubium posita est et mentium libertati fundamenta creata sunt. In me libido crescit, totum libellum accurate iterum perlegere.
Valete sodales!

Novocomi, a. d. XII Kal. Apr. MMIV
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

De narratiuncula quadam mordaci

Emitteby Marcus Favonius on Merc 24 Mart, 2004 20.45

Marcus Favonius sodalibus nimia laborum mole depressis sal.

Ut a laborum assiduitate paulum respiremus, animos interdum oportet avocari in alias res. Quid igitur?

Nemo nostrum est, quin festivissimum noverit illum scriptorem Bohemicum, cui nomen est Jaroslav Hašek (Latine?), eiusque librum clarissimum, qui inscribitur „De variis casibus probissimi militis Schwejk“.

Ecce eius auctoris narratiuncula satis mordax, qua perlecta in summa vos voluptate fore suspicor. Inscribitur autem „Florentinus professor contra Chocholkam“: hic erat discipulus classis Iae, i. e. postremae gymnasii classis, ille non solum eius classis magister qui dicitur ordinarius, sed etiam Latinae praeceptor linguae. Quae vero incredibilem Chocholkae difficultatem afferebat: linguam arbitrabatur simillimam esse caligae illius Hispanicae, quae Sanctae Inquisitionis temporibus ad amplificandam Dei gloriam adhibita esset. Sed Florentinus professor discipulum illum miserrimum despiciebat... Sed legite modo ipsi!

Gaudete :) et valete!

ix Kal. Apr. mmiv.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 24 Mart, 2004 23.49

Mercurius Marco omnibusque sal.

Librum illum celeberrimum Jaroslavi Hasek et ipse annis aliquot ante legeram, summamque voluptatem capiebam ex eo legendo. Non solum anecdotae plurissimae iocosissimaeque mihi placuerunt - quod ceteroquin proprium est litterae Bohemicae (vide Hrabal) - , sed etiam auctoris contentio, ut absurditatem ac furorem belli primi mundani quamvis iocose demonstraret. Sed

quamquam ridentem dicere verum
qui vetat?


Tamen habeo, quod illi imputem, scilicet quod de nobis Hungaris cum odio et despectu ille scribit. Cuius odii ac despectus causam haud diu inquirere debeas. Cum enim Caesar Austriacus, nomine Franciscus Iosephus I. Hungaros adiuvante Russico tyranno anno 1849 oppressos in servitute teneri non posse intellegisset, foedus cum eis anno 1867 inivit, cuius foederis fructus fuit "Monarchia Austriaco-Hungarica". Quem dualismum autem Bohemici moleste ferebant, minus iuris quam Hungari in imperio habentes; summaque ope nitebantur, ut e dualismo "trialismus" fieret, spe autem sunt frustrati. Ecce causa prima odii Bohemici. Videamus secundam, fortasse graviorem. Notum est bellum primum mundanum ob Franciscum Ferdinandum a Serbico quodam in 1914 interfectum esse coortum, quae caedes ob controversiam super Bosnia inter Monarchiam Austriaco-Hungaricam ac Serbiam agitatam impretrata est. Bosniam retinere ac copias Serbicas debellare Hungaris mexime interfuit, populus autem Bohemicus - ut puto - non intellegit, quid illud sibi totum vellet, ac quare eis milites ad Serbiam invadendam ac Bosniam defendendam mittendi essent; praecipue quod Serbi aeque ac Bohemici Slavi essent. Fortasse causam belli Hungaros esse putabant; nec a vero, quod maxime dolendum, longe aberrabant: praesidens enim Hungaricus Stephanus Tisza bellum probavit, nec populus nolebat.... Sed haec hactenus. Ignoscite mihi meam loquacitatem. Valete. Aquinci d. IX. Kal. Apr.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Libros lege....

Emitteby Cristianus Iulius on Sat 27 Mart, 2004 6.18

Cristianus Iulius omnibus salutem!

His diebus excogitatio vagula meum in animum incidit, quam vobiscum partiri vellem ut eius rectitudo aut error videantur.

Sane et Homeri Odyssea et Virgilii Aeneis et Dantis Alighieri Divina Comedia inter maxima opera litteraria omnium temporum nuncupantur. Tribus communis peculiaritas videtur inveniri, id est, descensus herois in infernum priusquam is felicitatem plenitudemque suae gloriae adipisceretur. Hoc lineamentum ad alia opera litteraria minora scilicet transivit, dumtaxat usque ad modernitatem (Mme Bovary ex inferno suo exire nequivit), ac etiam literattura religiosa recinitur ut relatio passionis resurrectionisque Jesu Christi vel narratio biblica de aerumnis populi Hebreici itinire versus Terram Promissam ostendunt. Mahatma Ghandi dixit aeque hominem sese solum per ignem sacrum doloris elevare.

Possumus tunc inferre illas traditiones symbola vitae ipsius humanae esse? Licetne modo beatitudo quibus primum passi fuissent?

Nunc, quid de hoc sentiatis, amici?

Valete.

Pilaris, VI a. Kal. Apr. MMIV
Cristianus Iulius
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Merc 17 Mart, 2004 5.13
Location: Argentina

De inferis et gloria

Emitteby Herimannus on Sat 27 Mart, 2004 18.35

:)
Herimannus Cristiano Iulio et legentibus sal.

Vere severam et gravem quaestionem nobis posuisti,Cristiane Iuli, nec facilem aliena lingua colloquentibus. Tamen aliquid exprimere conabor.
Hominibus multa communia: corporis vita, societas, cogitatio; sed cogitationis formae, quas philosophi "categorias" appellant, variis temporibus et locis diversae et inter se contrariae fuerunt, a qua varietate varietas nationum et societatis formarum et philosophiae et artium et ceterarum rerum orta est. Hoc par, quod brevitatis causa "mortis et resurrectionis" voco, fere ubique terrarum et omnibus temporibus invenire possis, ut reputes humanae naturae ipsius proprium esse; sed FERE, hoc sine dubio gentium et morum studiosi (ethnographi) confirmare possunt. Mihi periculum grave videtur, modos et formas occidentalis culturae hominum proprios reputare. Hoc censeo.
Valete.
Novocomi, a. d. VI Kal. Apr. MMIV
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Per aspera ad astra.

Emitteby Marcus Favonius on Sat 27 Mart, 2004 23.24

Marcus Cristiano Iulio, Herimanno ceterisque sodalibus pariter omnibus sal.

Herimannus, amicus noster Italianus, tanta mentis subtilitate tibi, mi amice Argentine, ad rogatum respondit, ut ad silentium paene compellerer. Quaecumque enim ab eo exposita sunt, imprimis illud „Mihi periculum grave videtur, modos et formas occidentalis culturae hominum proprios reputare“, ea digna videntur esse, quibus vehementer assentiamur.
Magna quoque sane est quaestio haec: „Licetne modo beatitudo quibus primum passi fuissent?“ Ita videtur esse: „Per angusta ad augusta“, „Per aspera ad ardua“, „Per aspera ad astra“: proverbia decantata quidem et contrita, sed nihilo minus vera atque sincera. En accipite quaeso, quid ea de re scripserit Benedictus de Spinoza in ipso Ethicorum libri v fine:
„Beatitudo non est virtutis præmium, sed ipsa virtus, nec eâdem gaudemus, quia libidines coërcemus, sed contrà, quia eâdem gaudemus, ideò libidines coërcere possumus. [...]
Ex quibus apparet, quantum Sapiens polleat, potiorque sit ignaro, qui solâ libidine agitur. Ignarus enim, præterquam quod à causis externis, multis modis agitatur, nec unquam verâ animi acquiescentiâ potitur, vivit præterea sui, & Dei, & rerum quasi inscius, & simulac pati desinit, simul etiam esse desinit. Cum contrà sapiens, quatenus ut talis consideratur, vix animo movetur; sed sui, & Dei, & rerum æternâ quâdam necessitate conscius, nunquam esse desinit; sed semper verâ animi acquiescentiâ potitur. Si jam via, quam ad hæc ducere ostendi, perardua videatur, inveniri tamen potest. Et sanè arduum debet esse, quod adeò rarò reperitur. Quî enim posset fieri, si salus in promptu esset, & sine magno labore reperiri posset, ut ab omnibus ferè negligeretur? Sed omnia præclara tam difficilia, quàm rara sunt.“
Obsecro mihi ignoscatis, amici, quod Spinozae scribenti oculos tam diu praebere coacti estis. Sed verba sunt, quibus animi nostri confirmentur.
Sit vobis fausta nox :) .
Eodem die.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Spartacus on Lun 29 Mart, 2004 2.42

Spartacus omnibus sodalibus, preacipue Cristiano Iulio, Herimannoque, Marco Favonioque s.p.d.

Doctissime scripsistis, amici, de re quae mihi valde interest. Restat ut pauca dicam. Eloquar an sileam? Spero tamen ne bellum religiosum inceptum iri, insuper timeo ne amicis dogmaticis dolorem afferam...

Cerno igitur humanitatem fere non mutavisse. Reapse, prima urbanitas, illi Sumerii nuncupati, exemplum magis idoneum nobis praebit. Vivebant plus quam tribus mille annis ante christianitatem. Opera epica eorum legendo, quae “Gilgamesh” appellatur, statim intellegimus eos iam nobis valde simillime fuisse.

Exempli gratia, sentiebant ipsam animi anxietatem – quin ego hoc dicam, sempiternam interrogationem? -, deis et vitae post mortem sub tellurem credebant, quae illis acerrima videtur. Prout ii, immortalitas erat res non cupienda, nam e vita excessis, putabant suplicium servitutis specie pati.

Sunt qui dicant non solum Graeciae sed etiam Indiae Asiaeque ipsam operam lectam fuisse. Sequitur, illis de hoc re nuntiatis, modus omnium videndi quod attinet ad spiritalitatem ubiquaque similiter esse.

Odyssea Iliadeque legendo, intellegimus animae existimationem iam praebitam esse. Ulixes iens ad Hades mortuorum colloquendi causa – in Odyssea – et Patrocli spiritus dicens Achillei quomodo eum in vita diligebat – in altera opera - , sunt mihi satis.

Quid plura? Vitabo comparationem coram vobis cum barbarorum moribus et aliis religionibus.

Sic mihi persuasi, sumus quod fuimus, itaque paulum ad eadem rem pertinentem mutavimus.

Bene valeatis.
Last edited by Spartacus on Mart 06 Apr, 2004 2.57, edited 1 time in total.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Next

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron