Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Spartacus ® | 17.11.2003 - 02:07 | 86 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Spartacus Gastoni omnibusque cupidis de latinitate discendi s.p.d.
Vis scire, mi amice, modum discendi meum Latine scribendique? Re vera, temere iens, parumper solitarius – etsi habeo feliciter auxilium tuis atque aliquorum sodalium ibi in Nuntio Latino -, facio quod possum.
Sin aliquem virtutem autem habeam, illa perseverantia nuncupata est. Ut scis, “gutta cavat lapidem ( sic dixit Ovidius) . Videlicet, vir bonissimus es. Nunc dic , amice, tu qui inclytus tamen modestissimus es : quid hodie legis et qui scriptores Argentini vel Hispanici tibi optimi sunt?
Cura ut valeas.
Post scriptum : gratias tibi ago pro tua iucundissima laude, quae mihi magnopere placuit.
RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Spartacus ® | 17.11.2003 - 03:31 | 87 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Eheu!!! Ignoscete mihi!
Peto a vobis ut, ubi scripsi "bonissimus" - mirabile dictu! - legatis "optimus".
Valete.
RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 18.11.2003 - 22:53 | 88 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marcus Spartaco reliquisque omnibus librorum amatoribus sal.
Suasore te, carissime mi amice, Friderici Andahazii librum, qui inscribitur „Anatomicus“, non sine admiratione perlegi. Cum auctor sit psychoanalysta, omnes fere paginas minime stupeo madescere libidine, quippe quae in nobis maxime dominari putetur. Vis quidem sexualis quanti sit momenti, nemo est, quin dubitet; neque vero sexualem vim suo ipso arbitrio regnare, sed voluptati eroticae inservire oportet. Quam rem auctor, ut mea quidem fert opinio, splendissime significat in ultimo libro: narrat enim, quanto amore permotus Matthaeus Columbus, clarissimus ille anatomicus, Monam Sophiam meretricem a se semper amatam, nunc syphilide crudelissime deformatam morientemque manu permulceat (v. cap. III partis sextae, quae inscribitur „Trinitas“). Quod caput legentibus lacrimas nobis moveri posse confiteor: verba aptissima ad commovendam misericordiam... Valete. Ex Germania inferiore.
RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 19.11.2003 - 10:49 | 89 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius Hungaricus omnibus lectoribus s. d.
Ignoscite mihi sodales, quod colloquio de Friderico Andaházi (quem quoque Hungaricum fuisse nomen eius indicit
) interrupto novum librum in medium profero: qui liber "Gertrud" inscribitur auctore Henrico Hesse Germanico. In quo volumine (cuius finem autem nondum attigi) de viro quodam musico agitur, qui amore feminae pulcherrimae nomine Gertrudis captus cum diu amicitiam carissimam cum ea coluisset, illa amore amici eius accensa spe "facis mutuae" miserrime frustratus est. Quibus rebus consternatus cum iam mortem sibi consciturus esset, ecce litteras ab aliquo accipit... (et nunc historiam narrare desino, ut in diurnalibus fieri solet...
)) Non dubito, quin vobis meam epistolam legentibus haec fabula opusculum illum Johanni Wolfgangi Goethe in mentem revocaverit; nec a veritate multum aberratis, cum liber Henrici Hesse stylo non minus "sentimentalis", quam illae "miseriae Wertheris iuvenis", et historia praefata in multis rebus ei simillima. Mehercle tamen iuvat hoc volumen volvere:-)); inter legendum enim saepe iuventutis meae recordor (nunc iam annorum XXVII sum, ah
), cum annos XV natus miserias Wertheri legerem - sane amore condiscipulae meae perditus -, et certe ego quoque voluntariam mortem meditarer...
) Quid de Henrico Hesse putetis, mihi ostendite. Valete. Ex Pann. Inf. d. XIII. Kal. Dec.
RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 19.11.2003 - 17:22 | 90 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Ignocite mihi, equidem non Henrico, sed Hermanno ei nomen est. Valete. Datum ut supra.
RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Simplicius | 20.11.2003 - 22:16 | 91 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurio Simplicius s.d.
Hermannum Hesse mihi carissimus fuit cum adulescens eram: ter legi 'Narziss und Goldmund'; me commovit 'Peter Camenzind', 'Siddharta' diu argumentum ruminationis fuit...
Vale.
RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Simplicius | 20.11.2003 - 22:19 | 92 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Oblitus sum: Gertrud non legi... In numerum (sine fine!) librorum legendorum addam.
RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Iulia | 21.11.2003 - 21:23 | 93 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Iulia Mercurio Simplicioque s.p.d.
Iam mirata sum de nomine Henrico...
Der Hermanno Hesse legi libros "Demian" ac "Siddharta", specialiter ille mihi placuit et valde. Sed quodam modo non repereo liber, ergo puto mihi novo emendum esse...
Iam longius decrevi mihi plura a Hesse scripta legenda esse.
Valete quam optime. Ex Saxonia Inferiore. a. d. XII Kal. Dec.
RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Iulia | 21.11.2003 - 22:23 | 94 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Ignoscite: a. d. XI Kal. Dec.
Valete.
RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Marcus Favonius ® | 21.11.2003 - 22:32 | 95 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Marcus Iuliae, Mercurio, Simplicio reliquisque Hesseanis sal.
His ipsis forte diebus discipulis mandavi, ut Hermanni Chatti (!) „Siddhartham“ perlegerent. Spero eos intellecturos esse sui iuris se esse non posse, priusquam suo ipsi usu atque experientia rationem vivendi didicerint. Siddhartha enim a Gotama Buddha praeceptore secedens, „Mihi ipse“, inquit, „memet ipsum in disciplinam traditurus sum, vir illustrissime, ut me ipsum noscam. Ad quam rem adipiscendam duce aliquo opus esse nego.“ Imitatus est auctor sermonem illius similem, quo Gotama eiusque discipuli inter se colloquentes usi erant. Sed legite modo ipsi. Ad disputandum vos incitatum iri suspicor. Valete quam optime. XI Kal. Dec. Ex Rhenania Septemtrionali.
RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Iulia | 22.11.2003 - 00:05 | 96 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Iulia omnibus, sed praecipue Marco s.d.
Legi "Siddhartam" (haec est correcta orthographia ominis illius saltem Siddhartae, qui Buddha nominatur) libro ex bibliotheca sumpto, qua de causa non omne tempore iterum legendi mihi facultas.
Dissentio pauculum ab illo Siddharta: Nonne ipse flumine illo et pontario - oblita sum nominis eius - praeceptore quodam modo usus est? Puto nobis opus esse aliquo praeceptore, sive homine sive libris sive natura. Non sane totum per tempus singulo praeceptore discendum est, quia necesse est se ipsum et conspectum rerum proprium comperire, quod non est nisi longo difficileque itinere factu. Non enim possibilis est - et hic consentio cum eo - se ipsum comperire, nisi per malas quoque partes sui, easque partes numquam per praeceptorem humanum cognosci potest hoc plerumque brevissimum iter ire volente neque illas partes necessarias ad assequendam sapientiam ducente. Tamen ad primos gradus eundum praeceptore opus est, qui monstret aliquos modos procedendi, donec soli possimus proficere atque ipsi magistros nostros eligere.
Et verum ea est via, qua et Siddharta et in libro "Demian" Emilus Sinclair procedunt: Primum habent aliquem praeceptorem - ille ascetes, hic Demianum -, tum reliquunt eos et malas partes cognoscunt, deinde ad sapientiam se revertunt, magistros sibi quaerunt et eo perveniunt, quo ab initio ire vuluerint.
Valete. Eodem die. Ex Saxonia Inferiore.
RE: Libros lege...
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Gastón - latine incipiens | 22.11.2003 - 00:40 | 97 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Gastón Spartaci sal.
Video quosdam lapides haud durum esse, nam celeriter roditur.
Gratias tibi ago pro tuis inmeritis laudationibus. Huad modestus sum. Mea opinio de scriptoribus vilis est, nam pauci libros usque ad finem lego. Nunc tamen duo libros lego et mox, propter suas qualitates, illos perficiam: Centum Annos Solitudinis (Cien Años de soledad) a "Columbiane" illo "Gabriel GarcÃa Márquez" scriptum
et Venas Patentes (sive Effundentes) Americae Latinae
(Las Venas abiertas de Am