Macte sagacitate, mi amice! Video te non solum erum philologicarum, sed etiam mathematicarum non imperitum esse!
Gottingae servatur epistula, Quam Albertus Einstein Felici Klein de eo argumento scripsit, ut Emmy Noether adiuvaret. Quam epistulam in expositionibus iam aliquotiens vidi. Noether ipsa summa fuit algebraica, et ad physicam pertinens theorema invenit, quod dicit symmetrias artissime cum conservationis legibus connexas esse, ita ut ex omni symmetria lesx conservationis oriatur et vice versa. Ita e translationis symmetria oritur conservatio impulsi, e rotationis symmetria autem conservationi momenti rotatorii, e "translatione temporali" (id est, si aloi tempore idem facias experimentum, idem eventurum esse) vero conservatio energiae.
Nunc curiosa sum, quid propositurus sis tu!
Vale, valete!
Stutgardiae, a.d. IV. Kal. Apr.