Facete dicta aut facta

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Merc 25 Apr, 2007 10.07

Marcus Mercurio suo s.d.p.

Ita videtur esse, ut opinaris. Lege modo Plauti verba haec (Mil. 189 s. [2, 2, 35 s.]):

os habet, linguam, perfidiam, malitiam atque audaciam,
confidentiam, confirmitatem, fraudulentiam
.

Quicumque ergo lingua procaci proterve loquitur verborumque licentia delectatur, is „os“ habere dicitur (Theodisce: „ein loses Mundwerk haben“; Hungarice?).

Optime vale. VII K. Mai. Crefeldiae.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Maria Barbara on Merc 25 Apr, 2007 19.54

Hungarice dicitur: szabadszájú.
Quem quidam eligentes, vel potius religentes miseramus negligentes.
Maria Barbara
 
Nuntii: 23
Nomen dedit: Sol 24 Sep, 2006 19.23
Location: Pannonia

Facete dicta aut facta

Emitteby Ericus Palmén on Merc 25 Apr, 2007 22.03

Ericus Palmén Marco Favonio Ursino, Mercurio Hungarico, Mariae Barbarae necnon ceteris sodalibus s.d.p.
Sine dubio recte iudicas, Marce, elocutionem ’os habere’ prope idem valere atque ’impudentem esse’. Inspexi varias conversiones loci Annaeani a te commemorati (De ira III 38,2) atque in duabus earum, Italica et Hispanica, adnotationem vidi interpretis, in illa de ambagibus agi, quae neque in Hispanicam neque in Italicam linguam transferri possent. Etiam apud Ciceronem loci inveniuntur, in quibus vocabulum ’os’ pro symbolo impudentiae adhibetur, e.g. 2.Or. in Verrem 2,20,48 â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

os habere

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 26 Apr, 2007 0.06

Marcus Mercurio, Mariae Barbarae, Erico ceterisque sodalibus pariter omnibus s. d. p.
Nisi Mercurius noster Hungaricus, quid ‚os habere’ sibi vellet, tam opportune interrogasset, nos neque Mariae Barbarae neque Erici epistulis delectatum iri puto. Gratias ergo vobis ago omnibus, imprimis autem Erico, qui de doctrinae atque eruditionis suae thesauris abunde, ut solet, res cognitione dignissimas nobis suppeditavit. Quod vero scribis, Erice, „in illa de ambagibus agi, quae neque in Hispanicam neque in Italicam linguam transferri possent“, addere mihi liceat „neque in Theodiscam linguam“.
OS HABERE: Nonne „os“ hoc loco nomen est quod vocatur „praegnans“? Completum enim videtur esse notione protervitatis. Quae cum ita sint, hoc nomen oris idem valere puto quod frontis: in lingua Theodisca vocabulo frontis („Stirn“) etiam procacitas („Dreistigkeit“) significatur.
Obiter dictum, Maria Barbara: szabad-száj-ú = libero ore uti? libero ore loqui?
Quam faustissimam vobis exopto noctem.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 26 Apr, 2007 19.47

Mercurius Marco, Mariae Barbarae populari suae, et Erico s. d.

Etiam ego delectabar nunciis vestris, amici, quos me absente non sine doctrina scripsistis; quid enim iucundius, quam de linguis colloqui? Et quamvis nolim quidem meam linguam vernacaulm laudibus adtollere, tamen expressionem Latinam "os habere" in sermonem Hungaricum converti posse existimarim. Ecce:

van pofája (valamit csinálni) = "habet buccam/os (ad aliquid faciendum)". pofa: latine bucca/os; vocabulum Hungaricum "pofa" vulgare est, sed non vulgare quidem, si ad os animalium (canis) attinet; vulgare vero est, si ad hominum. Ne longus sim, "habere buccam ad aliquid faciendum" ita intelligendum est, quasi "non pudet eum aliquid facere" diceremus.


Et quod proximum est ei:

nem sül le a bőr a k
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Iov 26 Apr, 2007 21.58

Ericus Marco ceterisque sodalibus s.d.p.
Saltem in Finnico sermone 'otsa' eadem vi translata adhiberi potest, qua vocabulum Theodiscum 'Stirn' adhiberi scripsisti, e.g. 'Onko sinulla otsaa k
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 29 Apr, 2007 11.20

Marcus Erico ceterisque sodalibus pariter omnibus sal. pl. d.
Saltem in Finnico sermone 'otsa' eadem vi translata adhiberi potest, qua vocabulum Theodiscum 'Stirn' adhiberi scripsisti, e.g. 'Onko sinulla otsaa k
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Sol 29 Apr, 2007 14.34

Erico ceterisq spd

Quae de "sfrontatezza/aggine" verbo scripsti, doctissime, recta sunt, sed addere liceat verbum "faccia", quod latine faciei respondet (scimus verbum oris saepe verbo faciei respondere etiam in latinitate pura). Quapropter non necessario quoquam adiectivo praedi debet, ut ad os latinitatis respondeat: nam Itali etiam dicere solemus: "Con che faccia mi ti presenti!" = Quocum ore in conspectum meum venis! (scil. post quod mi fecisti). Frontis contra verbo ad id significandum numquam utimur nisi in verbis a te, Erice, relatis.

Optime valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

De arte multiplicandi

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 19 Mai, 2007 18.25

Ex libro anno MDCXLIX edito:
Matrona quaedam ab iis, quibuscum familiariter versabatur, rogata, qui fieret, ut, cum maritum iuvenem ac bene dispositum haberet, nullos tamen ex eo susciperet liberos: „Maritus meus“, inquit, „multis, fateor, ornatus est dotibus. Est enim bonus musicus, bonus scriba, bonus etiam arithmeticus excepto hoc uno, quod non multiplicat."
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Ven 01 Iun, 2007 21.22

Omnibu spd

Hodie manis in risus effusus sum.

Quidam mi vetus amicus epistolium per cellulare misit, in quo per iocum latinitate maccaronica usus scripserat:

BONVS DIES STEFANVS, FRANCISCVS SVM!
HODIE CVM CAIETANO, LVCA ET ALOISIO AD MAREM IMVS
VOLIS TV VENIRE CVM NOBIS?

Cum postmodo in popina ei explicuissem, quid revera quod mi scripserat significaret, post nil breves risus, se intellegisse dixit, quare abnuissem! :lol:

Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby noricus on Merc 18 Iul, 2007 16.50

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 12.10, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby noricus on Lun 23 Iul, 2007 14.57

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 13.19, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby noricus on Mart 31 Iul, 2007 12.05

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 12.10, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby noricus on Ven 10 Aug, 2007 18.48

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 12.10, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Rhumak on Sat 11 Aug, 2007 13.20

Omnibu dentibu ridentibu salutem

Unam stultissimam sed dignam qua rideatur habeo narratiunculam.

Quidam popinam intratus cafati lactis poculum cum crustulo poscit.
- Pro dolor - minister inquit - domine, crustulis caremus.
- Oh... hem, cedo igitur poculum lactis meri cum crustulo.
- Sed doleo, domine, ut iam dixi, crustulis caremus.
- Hmmm... afferas igitur cafae merae poculum... et cum crustulo.
- Domine, maerore flagro, sed CRV-STV-LIS CA-RE-MVS!!!
- Oh pro taedium, cedo crustulum!!!

Norice, illam trium discipulorum parum intellegi.

Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron