Nunc primum hanc aream video

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Re: First time here.

Emitteby Honcongensis on Sat 10 Oct, 2009 6.20

Iohannes Honcongensis inignescissoci salutem plurimam dicit

Ego quoque novus sum in hoc foro - abhinc tantum duas septimanas nomen dedi. Laetus sum quod tu sodalis factus sis sed putabam nos omnes Latine scribere debere. Si licet mihi auxilium praebere, fortasse verba tua ita Latine reddi possunt:

`Salvete, omnes

Mihi hoc forum bene placet. Laetus expecto me occasionem contribuendi habiturum esse.

Valete'

Ego ipse spero me occasionem tecum communicandi iterum habiturum esse. Si menda sunt in meis sciptis, veniam peto.

Optime valeas
Honcongensis
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Ven 25 Sep, 2009 4.33
Location: Honcongum

Nunc primum hanc aream video

Emitteby Ericus Palmén on Sat 10 Oct, 2009 9.52

Ericus Palmén Iohanni Honcongensi salutem plurimam dicit.
Bene venias in hanc aream sive in forum nostrum colloquiorum Latinorum. Rectissime iudicavisti hic "nos omnes Latine scribere debere"; in ipsa registratione nominatim monemur colloquia nonnisi Latine fieri debere, atque in Decalogo areae, quem sub eodem titulo invenies, iubemur optima, quam possumus, Latinitate uti. Bene egisti, quod novo sodali Inignescissoci benevole adfuisti nuntium eius Anglicum Latine reddendo. Ipse etiam pro titulo Anglico 'First time here' malim e.g. 'Nunc primum hanc aream video' scribere.
Sunt, qui neglecto Decalogo supra dicto nobis sinceris Latinitatis amicis continenter fastidium inferre conentur praeconia inepta aut Anglice aut Theodisce scripta in aream nostram mittendo (ne hoc ipso quidem momento temporis iis liberi sumus); sed talia praeconia regulariter paucos post dies a moderatoribus ex area tolli solent. Si quis auxilio eget in conatibus suis Latine scribendi, nonnulli sodalium areae benevolenter polliciti sunt se per privata electrogrammata ad id diversis linguis praebendum paratos esse. Valeto!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Re: Nunc primum hanc aream video

Emitteby Honcongensis on Sol 18 Oct, 2009 8.42

Iohannes Honcongensis Erico sdp

Tibi gratias ago pro verbis iucundis et pro titulo eleganter Latine reddito. Spero tirones facultate quam benevolenter praebetis usuros esse.

Nunc nexus duos, quos de amico quodam nuper recepi, omnibus fautoribus Latinitatis vivae communicare velim:

http://www.youtube.com/watch?v=CkN7NIyzpkg

http://www.youtube.com/watch?v=GVBN0_UOL6I

In pellicula prima apparet magister illustris Italus Aloysius (vulgo Luigi) Miraglia, qui discipulos suos capitulum trigesimum tertium (c.t.`Exercitus Romanus') libri Orbergiani alacriter docet. Et magister et discipuli Latine (Italico cum pronuntiatu) loquuntur. In pellicula secunda, magistrum quemdam Americanum discipulos et Latine et Anglice docentem videmus. Ille cum inquisitore de experientia et methodo suo Latine loquitur. Verba eius, Anglice reddita, in quadro visifico legi possunt.

Optime valeatis

a.d. XV Kal Nov Novemdraconibus (vulgo Kowloon) dabam
Honcongensis
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Ven 25 Sep, 2009 4.33
Location: Honcongum

Re: Nunc primum hanc aream video

Emitteby Alexander Tazzinius on Sol 18 Oct, 2009 13.03

Iohanni omnibusque salutem!

Gratias pro nutu tuo! Opus est talibus magistris, qui demum latinam linguam uoce doceant, ut omnes cunctae linguae doceri oportet!!! Grammatica magni momenti certe est, sed caueamus a natura aberrationes: lingua primum ut uoce inter se homines communicent nascitur!
Alexander Tazzinius
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Mart 23 Sep, 2008 21.42

Re: Nunc primum hanc aream video

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 28 Nov, 2009 17.02

Marcus Ioanni amico Honcongensi sal.
Nuper has legi paginas interretiales: http://www.tao-te-king.org/001.htm.
Esse igitur videtur Latine redditus liber Sinensis ille celeberrimus, qui inscribitur Tao te king. Utcumque res se habet, equidem video, quantum nobis oneris imponamus, ut totum librum recte intellegamus.
Vale. IV Kal. Dec.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: Nunc primum hanc aream video

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 28 Nov, 2009 17.43

Lege modo haec verba:

1. Ratio quæ potest ratiocinando comprehendi non est æterna Ratio.//

2. Nomen quod potest nominari, non est æternum nomen.

3. Non Ens appellatur Cæli et Terræ Principium:

4. Ens vocatur omnium rerum mater.

5. Itaque æternum Non Ens concupiscit per contemplationem suarum perfectionum.

6. Ǽternum Ens concupiscit per considerationem suorom terminorum.

7. Ista duo (Non Ens et Ens) simul prodeunt: sed diversè nominantur.

8. Eadem (vero iis nominibus) appellatur profunditas profundè penetrata iterum profundior.//

9. Omnium mirabilium porta.“ Latine reddidit Noëlas, Jean-Francois (1669-1740)
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: Nunc primum hanc aream video

Emitteby Honcongensis on Lun 07 Dec, 2009 17.07

Iohannes Marco salutem plurimam dicit

Tibi magnas gratias ago propter nuntium tuum et veniam peto quod serius respondeo.

Situs tuus certe me tenet sed, eheu, linguae Sinicae classicae minime studui atque de philosophis Sinensibus fere nihil scio itaque ad interpretationem faciendam auxilium praebere non posso. Cum amicis, tamen, in Universitate Sinensi Honcongensi (CUHK) de textu et de illo qui verba Sinica Latine reddidit quaeram.

Optime valeas

a.d VII Id. Dec. Novemdraconibus scribebam
Honcongensis
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Ven 25 Sep, 2009 4.33
Location: Honcongum


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: Google [Bot] and 1 guest

cron