by Ericus Palmén on Sat 10 Oct, 2009 9.52
Ericus Palmén Iohanni Honcongensi salutem plurimam dicit.
Bene venias in hanc aream sive in forum nostrum colloquiorum Latinorum. Rectissime iudicavisti hic "nos omnes Latine scribere debere"; in ipsa registratione nominatim monemur colloquia nonnisi Latine fieri debere, atque in Decalogo areae, quem sub eodem titulo invenies, iubemur optima, quam possumus, Latinitate uti. Bene egisti, quod novo sodali Inignescissoci benevole adfuisti nuntium eius Anglicum Latine reddendo. Ipse etiam pro titulo Anglico 'First time here' malim e.g. 'Nunc primum hanc aream video' scribere.
Sunt, qui neglecto Decalogo supra dicto nobis sinceris Latinitatis amicis continenter fastidium inferre conentur praeconia inepta aut Anglice aut Theodisce scripta in aream nostram mittendo (ne hoc ipso quidem momento temporis iis liberi sumus); sed talia praeconia regulariter paucos post dies a moderatoribus ex area tolli solent. Si quis auxilio eget in conatibus suis Latine scribendi, nonnulli sodalium areae benevolenter polliciti sunt se per privata electrogrammata ad id diversis linguis praebendum paratos esse. Valeto!
Ericus Palmén