M. Favonius sodalibus carissimis, imprimis Mercurio suo s.d.p.
Neque te, amplissime mi amice, neque ceteros sodales aeque honoratissimos verbis increpare et quasi „ex cathedra iudicare“ – horribile auditu! – volui. Quod si animo intendissem, iure meritoque maxima dignus essem reprehensione. Quid igitur?
Cum sodalem te norim esse et doctissimum et urbanissimum, non solum litteras tuas, quibus in me tam acerbe invectus es, iterum iterumque perlegi, sed etiam meas, ut castigationis causam intellegerem. Scis me scripsisse iucunda quidem esse verba singula ingeniose et subtiliter novata; qua sententia me admiratione omnium eorum sodalium imbutum esse declaravi, qui illa vocabula novata („ductia“, „ductio“, „dispersorium“, „lavatio pluvia“ et al.) summa ratione et consilio proposuerant. Sed verba mea, quae secuta sunt, id est cum illud „saepe supervacanea“, tum praecipue sententia illa „Utinam ne verbis novatis sine iudicio et modo usi sermonem Latinum corrumpamus!“, nimis temere et (quod multo peius est) arroganter posita videntur. Cuius rei suppliciter veniam a vobis peto, sodales. Quod vero dicere volui, hoc est: Multa verba novata, licet ingeniosissime inventa sint, in epistulis orationibusque scribendis vitari posse puto, dummodo ex contextu sermonis et continuatione satis appareat, quid quoque loco significetur.
Utinam ne quid ex neglegentia mea detrimenti capiat commercium nostrum epistularum!
Valete. IV Non. Iul. die vere atro.
