Iulia sodalibus, imprimis Mercurio sal.
Plane tecum assentio, Mercuri, omnia vocabula nova quam paucissimis verbis exprimi debere. Si enim Romani adhuc viverent, certe minime "placentas compressas" in tabernis ederent, sed pizzas, et causa non est, cur non etiam verba modernarum linguarum sumerent, quod constat eos in antiquitate fecisse. Omnis linguae vivae est mutari; si non mutatur, mortua est. Si ergo Latine de rebus novis disputare volumus, creamus oportet linguam iis aptam, quod si non faceremus, nonnisi de rebus antiquis colloqui possemus, et quidem sermone putri. Idem fecerunt et humanisti.
Inveni in Lexico Recentis Latinitatis aliqua exempla: proponunt "sedes rerum politicarum" vel " sedes civilibus disputandis rebus" pro eo, quo dicam ego "forum politicum", "cappuccino" appellant "potio cafearia paulum lactata" et dicunt "impressio photographica", ubi loquar de "photographia" vel "photographemate". Pro Nazi (fortasse "nazista"?) ponunt "Adolphi Hitler fautor", "Neonazi" vel "neonazista" est "novi Hitleriani motus assecla". Quis Romanus talia diceret?
In quo oportet primum expressiones novas Latine sonare, i.e. Romanos hodiernos, si essent, iis uti posse, quod dubito apud "bracis lintaeis caerulaeis", deinde, quod non solum idem significent ea verba, sed etiam idem exprimant: homo hebes significatione idem est ac idiota, multum autem interest si alicui dico eum esse idiotam an hominem hebem, quia idiota verbum acrius est. Certa verba non convertabilia debet ergo latinizare, non circumscribere.
Ceterum nomina non censeo convertenda, nisi versio Latina iam sunt nota, quia convertiones ut "Albertus Monolithus", "Hermannus Chattus", "Guillamus Hastamtremens", "Sebastianus Rivus, Fridericus Cremum (i. e. Smetana), quamvis saepe sint iocosa, tamen plerumque difficilia intellectu.
Valete.
Gottingae, a. d. V. Kal. Oct.