Centum quinquaginta hodie anni sunt, cum Henricus Heine, clarissimus poeta Germanus, Lutetiae Parisiorum, quam in urbem e Germania recesserat, undesexagesimo anno mortem obiit. Sepultus est in Monte Martyrum. Natus erat Dusselodorvi Id. Dec. a. MDCCXCVII. Inter poemata eius ceteraque scripta eminet versibus lepidissimis „Liber Carminum“, Germanice „Das Buch der Lieder“.
Quicumque vestrum amoenissimam Rheni fluvii vallem pernavigavit, is rupem illam recordatur praecipitem, quae „Lorelei“ vocatur. Summa in rupe virgo venustissima crinibus flavis per colla candida late effusis procubuisse atque voce dulcissima canens oculos nautarum eum locum praetervehentium in se convertisse narratur. Quid mirum, si nautae scopulis, qui in fluvio latebant, neglectis in perniciem incurrebant? Qua de re anno MDCCCXXIII Heine praeclarum composuit carmen, quod etiam a Iaponis in Rheno navigantibus cantitatur. Carminis versus in interrete quoque reperiuntur, iique etiam Latine et Britannice redditi: http://ingeb.org/Lieder/ichweiss.html
Valete, cantate!

XIII K. Mart. Ex Rhenania inferiore.