![Smile :)](images/smilies/icon_smile.gif)
![Smile :)](images/smilies/icon_smile.gif)
Ave! Modo me e somnio excitavi, ignoscas igitur, si invenies hic linquae haesitantiam. Dicis de difficultatibus cum vertendo Homeri ad verbum. Olim iam Rhumaki mentionem feci, laborem translatoris, ut semper aio, arduum, quamquam non ingratum esse. Ipsa studeo vertere potius ad verbum, sed non tendo ad imitandum omnia. Paululum invideo quoque eis, qui audaciter volunt transferre non solum cum acribia, sed etiam ut versus metrum conservent!
Ad P.S. I'
Bene Vettii, sed laconico more.
Ad P.S. III'
Serio, an per iocum dicas?
Postea aliquid sapientius forsan inveniam.
Gaudeo, quod Vettius stilum non expulit!
S. E. B. E. E. E.
![Wink :wink:](images/smilies/icon_wink.gif)
Basia mille tibi mitto!