Iulia omnibus s.p.d.
Ecce narratio mihi carissima de Abu el-Hasan e Narrationibus Mille Et Una Noctium. Narrabo alterum solum dimidium, quod est iucundius primo:
Abu al-Hasan conviva est Chalifae Harun ar-Raschid, qui ei etiam uxorem dedit numine Nuzhat al-Fuad, cum in inopiam incadit. Quia non audet Chalifam pecuniam orare, dolum invenit: Se mortuum simulat et Nuzhat al-Fuad ad Chalifae uxorem Zubaidam mittit, quae mortem mariti deploret. Zubaida perterrita est, dat ei centum denarios remittitque eam, ut sepulturam praeparet. Cum revenit Nuzhat al-Fuad ad domum, mutant partes et Abu al-Hasan ad Chalifam it, deplorat mortem uxoris accipitque centum denarios.
Mox Zubaida venit ad maritum suum et narrat ei nuntium tristem de morte Abu al-Hasan. "Quid?" exclamat Harun ar-Raschid, "id nullo pacto factum est! Modo hic fuit Abu al-Hasan clamans et flens de morte uxoris suae! Dedi ei centum denarii et remisi eum in domum suam, ut sepulturam praepararet!" Quod autem Zubaida negat et alter alterum accusans mendacii accerimam incipiunt rixam, usque consilium capiunt legatos mittere, ut denique explorent quis eorum sit mortuus. Prima ergo Zubaida ancillam mittit ad domum Abu al-Hasan.
Qui, callidus cum sit, dicit uxori: "Nunc rixantur et Zubaida mittit ancillam, qui affirmet me esse mortuum" et incumbit, dum Nuzhat al-Fuad ad lectum sedet et maeret. Ancilla videt Abu al-Hasan mortuum, consolatur viduam et redit ad dominam suam, ut eam affirmet de morte Abu al Hasan. Sed Harun ar-Raschid non ei credit et eunuchum suum mittit.
Cum is venit ad domum, inquit Abu el Hasan: "Nunc Chalifa, incredulus de morte mea, alium mittit eunuchum, ut Zubaidam mendacii coarguat", et eunuchus, cum venit ad domum mortui, vidit Nuzhat al-Fuad mortuam et Abu al-Hasan maerentem. Et is consolatur maerentem, revertit et nuntiat mortem Nuzhat al-Fuad.
Harun ar-Raschid et Zubaida, eunuchus et ancilla perguntur igitur rixari, sed pars neutra alteram potest persuadere, ita ut omnes quattuor una ad domum Abu al-Hasan eunt, ut denique compertum habeant quis sit mortuus. Cum audit eos Abu al-Hasan, dicit ad Nuzhat al-Fuad: "Nunc pergunt rixari et omnes veniunt, ut videantur quis nostrum sit mortuus." Ambo igitur incumbant et se simulant mortuos. Venit Chalifa, vidit ambos iacentes et miratur, cum Zubaida inquit: "Mehercle, nunc sunt mortui ambo, sed Abu al-Hasan primus mortuus fuit." Chalifa: "Mentiris! Nuzhat al-Fuad prima fuit mortua!" Cum autem adhuc non possunt pacisci, Harun ar-Raschid clamat desperatus: "Is, qui dicere mihi potest, quis horum primus mortem obierit, ei mille dare volo denarios!" Statim exsilit Abu al-Hasan vocans: "Ego, Rex Fidelium, ego primus mortem obii!!!" Et Nuzhat al-Fuad resurget, ridunt omnes, Abu al-Hasan accipit mille denarios et insuper stipendium mensuale a Chalifa.
Valetote.
Gottingae, a. d. XVI Kal. Sep.