Herimannus amicis sal.
Cum plus quam semel in colloquio hoc de condicione et aerumnis orientis medii disputatum sit, cupio vobis aliquid narrare de pellicula filmica quam Luggari (Locarno - CH) aspexi, ubi hac hebdomada habita est magni momenti expositio novarum pellicularum toto ex orbe confectarum, inter quas hoc ipso vespere praemia tribuentur (
www.pardo.ch). Titulus eius est "HACALA HASURIT", id est "Sponsa Syriaca" (The Syrian bride), Israelita auctor, plerumque Arabes histriones. Narratur de puella Drusa quadam, videlicet ex populo parvulo montium Golan incola (apud fines Israel cum Syria), cuius dies nuptialis ultimus cum familia est, cum non liceat Arabibus in Israel habitantibus in patriam redire post exitum: sponsus enim Syriacus in Syria vivit. Multae relationes vivide describuntur, quae familiam sponsae, vici Arabes incolas, milites et cives dilacerant. Thema pelliculae hoc est (ut histrio patrem agens praesens ante ostensionem declaravit): fines, qui terras et populos, hominem et hominem, virum et mulierem separant, quos tamen superare necesse est ut vita prosequatur.
Si in patriis vestris hanc pelliculam spectare poteritis, eam omnibus toto corde commendo, opinionem quamvis habentibus.
Valete omnes!
Novocomi, postridie Idus Augustas.