Moderators: Moderator, Redactio Interretialis
Marcus Favonius wrote:Marcus Veronicae s. p. d.
Lecto epistolio tuo iucundissimo (# 4497), amica florentissima, non solum magnas gratias tibi ago, sed etiam toto te pectore invitare ausim ad LECTIONEM MAGNAM. Sex vel septem iam sodales omni studio ad certamen paenultimum incubuerunt. Heri vero cum contracta fronte ingentem pugnam imprimis inter Taciti Germaniam et Annales accensam esse vidissem, te quoque orandam atque obsecrandam esse censui, ut illi proelio te Amazonum more immisceres tuumque fortiter ferres suffragium. Tibi quid videtur?![]()
Vale. Idibus Februariis.
Mercurius Hungaricus wrote:Mercurius Veronicae omnibusque sodalibus suffragari non audentibus s. d.
Non est tibi disserendum de auctoribus antiquis! Solummodo id tibi demonstrandum, hic illeve scriptor poetave cur tibi placeat an displaceat. Si diligenter nuntios huc missos perlegeris, intelleges saepissime causis "subiectivis" perpensis unum scriptorem alteri a nobis ludentibus esse praepositum. Mehercle! Itala es, Romanorum progenies, Romanarum litterarum vera haeres! Num suffragari dubites??Vale! Budapestini, a. d. VI. Kal. Mart.
Users browsing this forum: No registered users and 0 guests