In memoriam Erici Palmén

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

In memoriam Erici Palmén

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Lun 16 Apr, 2012 14.25

A. d. XIII Kal. Febr. a. c. morte occubuit Ericus Palmén*, patronus noster doctissimus. Constat optime eum de lingua Quiritum esse meritum. Sit ei terra levis!
Equidem prorsus nescio qua de causa tanti viri mors his in colloquiis nondum commemorata sit. Nonne dignus est qui verbis amplissimis hoc quoque loco extollatur?

______________________________________________________________________________________________________
* https://www.jyu.fi/tiedonjyva/vakiopalstat/muistokirjoitukset/erkki-palmen-17.5.1932-2013-20.1.2012-in-memoriam
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: In memoriam Erici Palmén

Emitteby Phlebas on Merc 25 Apr, 2012 9.11

Phlebas Marco sodalibusque omnibus salutem

Verba tua libentissime soleo accipere, Marce mi, sed hodie minime: nesciebam de morte Erici nostri, et tu certiores nos facis.

Non est quod addere possim propter indigentiam verborum, paucitatem intellecti mendosumque stilum.

Pauca, mendose ed inperite, conabor. Oportet dicam de humanitate, de doctrina, de humilitate, de curiositate intellectus.

Sed, ne verba mea claritatem Erici nostri polluant, verbis Erici utar.

De humanitate, cum novum sodalem salutat ...:

Salve, Sydney! Bene venias in aream nostram colloquiorum Latinorum. Petivisti, ut scriptura tua, si opus esset, corrigeretur. Primum quidem tibi suadeo, ne linguam Anglicam cum lingua Latina misceas. Pro 'from Rome' scribas e.g. 'ex urbe Roma', atque sententiam finalem, quae Latine incipit et Anglice finitur (truth takes time), male elegisti. Cetera corrigenda videbis, si nuntium tuum a me infra emendatum perlegeris: "Avete (sive: Salvete) omnes! Ego hic novus sum. Mihi nomen est Sydney. Scribo ex urbe Roma. Corrigite me, si in scriptura erravi. In schola linguae Latinae studeo." Tibi summum ardorem et successum in studiis Latinis exopto. Cura, ut optime valeas!


... et de humanitate in conspectu humanae condicionis:

Ericus Palmén omnibus sodalibus, praesertim Horatianis, s.d.p. In uno e carminibus suis celeberrimis simulque serissimis (IV 7), quod Torquato dedicatum est et carmen vernum vocari solet, Horatius vitam humanam cum circuitu naturae comparat, monens omnia in natura regulariter iterari, hominum autem nemini nisi semel vivere licere:

Diffugere nives, redeunt iam gramina campis arboribusque comae;
...
nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro vincula Pirithoo.

Similia fere Horatius iam in alio carmine multis annis ante composito dicit, quod Sestio dedicavit et quo itidem adventum veris canit, scilicet in I 4 “Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni” etc.. In huius carminis priore parte (vv.1–12) varia gaudia vitae laudat, quae ver secum afferat; in posteriore autem (vv.13–20) ad mortem inevitabilem transit: “Pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas / regumque turres. O beate Sesti, / vitae summa brevis spem nos vetat incohare longam; / iam te premet nox fabulaeque Manes /et domus exilis Plutonia…”


De doctrina :

In archaica Latinitate in oculos incurrit praesertim exemplum Plautinum (Trinummus 869) MI ADVENIENTI HAC NOCTE AGITANDUMST VIGILIAS (pro AGITANDAE SUNT VIGILIAE). Quae forma est hic AGITANDUM Plautinum? Equidem id sub specie aevi archaici perscrutatus non necessario gerundivum, sed potius nominativum gerundii postea ex usu prope sublatum iudicaverim, cui VIGILIAS pro obiecto annectitur. Etiam apud posteriores scriptores – perraro quidem – eiusdem generis elocutiones reperiuntur: Lucretius 1,111 AETERNAS QUONIAM POENAS IN MORTE TIMENDUMST (pro AETERNAE...POENAE...TIMENDAE SUNT), Cicero, Cato Maior 2,6 QUAM (sc. VIAM) NOBIS QUOQUE INGREDIENDUM SIT (pro QUAE ... INGREDIENDA...). Etiam dativo gerundii interdum obiectum in accusativo positum annectitur: Plautus, Epidicus 605 EGO RELICTIS REBUS EPIDICUM OPERAM QUAERENDO DABO (pro …EPIDICO…QUAERENDO…), Poenulus 223 EAE NOS LAVANDO, ELUENDO OPERAM DEDERUNT (pro …NOBIS LAVANDIS, ELUENDIS…), Livius 21,54,1 EQUITES QUOQUE TEGENDO SATIS LATEBROSUM LOCUM CIRCUMVECTUS IPSE OCULIS PERLUSTRAVIT (pro …EQUITIBUS…TEGENDIS…), Ovidius, Metamorphoses 9,684–685 IAMQUE FERENDO / VIX ERAT ILLA GRAVEM MATURO PONDERE VENTREM (pro …FERENDO…VENTRI). Normales igitur regulae strictae grammaticae nonnumquam scriptoribus ideo videntur creatae esse, ut frangantur!


De sincera humilitate:

Occasione oblata tibi gratias ago pro pulcherrimis verbis, quibus me in nuntio tuo (nro 3423) laudavisti, simul quidem mirans, num tantis laudibus dignus sim, cum admodum raro in area nostra aliquid scribam. Te, quia ibidem elegantissima Latinitate usus crebro prope cuiuslibet generis argumenta tractas, unum censeo esse e columinibus firmissimis huius areae colloquiorum Latinorum. Cura, ut valeas!


De curiositate intellectus:

Quod sciam, res, de qua in fine novissimi nuntii tui disseris, non est dissimulatio, sed dissimilatio (contrarium assimilationis). Illud vocabulum e.g. apud Ciceronem occurrit: "...ex omni vita simulatio dissimulatioque tollenda est" (Off.3,15,61); hoc autem posterioribus temporibus ortum biologi et linguistae terminum technicum fecerunt. In biologia eo designatur materiarum, quae in animante insunt, multum energiae continentium dissipatio, qua soluta energia in usum eiusdem animantis transeat; linguistae eo ita utuntur, ut tu explanasti, pro phaenomeno, "quo duo soni vicinitus positi absimiles fiunt" (Carolus Egger, Lexicon recentis Latinitatis, volumen I, s.v. dissimilazione). Vale!


Hodie verba Erici relego et velocitas nostri terreni transitus mihi apertissime apparet: heri cum Enrico nostro felicissime colloquebamur, hodie responsa sua polita, docta, humana caremus, carebimusque cras.

Nihil sumus et fuimus mortales. respice lector, in nihil ab nichilo quam cito recidimus.

Valete
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron