Ericus Iuliae s.d.p.
Fac mihi ignoscas, Iulia, quod prae compluribus muneribus urgentibus nondum spatium inveni "definitivam" electionem meam decernendi. In animo habeo praeter cetera hic breviter carmen II 10, Licinio dedicatum proferre, quo unum e potissimis cogitationibus Horati, "aurea mediocritas", iure laudatur:
Rectius vives, Licini, neque altum
semper urgendo, neque, dum procellas
cautus horrescis, nimium premendo
litus iniquum.
Auream quisquis mediocritatem
diligit, tutus caret obsoleti
sordibus tecti, caret invidenda
sobrius aula.
Saevius ventis agitatur ingens
pinus et celsae graviore casu
decidunt turres, feriuntque summos
fulgura montes.
Sperat infestis, metuit secundis
alteram sortem bene praeparatum
pectus. Informes hiemes reducit
Iuppiter; idem
summovet. Non, si male nunc, et olim
sic erit; quondam cithara tacentem
suscitat Musam neque semper arcum
tendit Apollo.
Rebus angustis animosus atque
fortis appare; sapienter idem
contrahes vento nimium secundo
turgida vela.
Quanti Horatius auream mediocritatem aestimaverit, etiam quaedam alia carmina eius ostendunt - ante omnia carmen II 3 Dellio, "desultori bellorum civilium" dedicatum, cuius in primis strophis poeta ei suadet, ut et "rebus in arduis" aequam et "in bonis ab insolenti temperatam laetitia" mentem servare meminerit. Pariter quodam Epistularum loco (I 18,9) dicit: "Virtus est medium vitiorum et utrimque reductum". Idem poetas quoque monet, ne separatim utili neve dulci adeo faveant, ut alterutrum altero expellatur: "Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci" (Ars poetica 343). Fortasse nonnisi unum est genus mediocritatis, quod Horatius aureum esse omnino neget: "Mediocribus esse poetis / non di, non homines, non concessere columnae" (Ars poetica 372-373).
Denique breviter enumero octo carmina Horati a me in hac area tractata, quae in certamen offero: I 18, I 19, I 33, I 37, II 10, III 9, III 21, IV 7 - repetens quidem id, quod iam antea saepius dixi: quae vena poetica alicuius feliciter in lucem protulerit, saepissime inter se adeo esse incomparabilia, ut ea publico certamini subicere mihi prope vis iis illata esse videatur. "Sunt, quos curriculo pulverem Olympicum / collegisse iuvat metaque fervidis / evitata rotis palmaque nobilis / terrarum dominos evehit ad deos" (Horatius, Carmen I 1,3-6); sed ego non sum unus ex iis. Optime valeto!