Et ecce alias nugas...
I-Q: Quid est: dentes centum, testiculi duo?
R: Crocodillus!
Q: Quid contra: testiculi centum, dentes duo?
R: Conuenticulus ueteranorum!
II-Miles quidam a decurione probatur, an cuiuscumque de armis meminerit:
- Miles, dic mihi nunciam, qua ex materie fistula sclopeti facta est?
- Fistula sclopeti, domine, ex chalybe facta est.
- Optime, miles, respondisti. Nunc, qua ex materie claustrum sclopeti factum est?
- Item ex chalybe, domine.
- Minime, miles, pessime respondisti. In hoc libro scribitur enim: "ex eadem materie".
III-Vir quidam per Siberiam tramine transsiberiano iter faciebat. Cum Russia est terra maxima, iter illud adeo longum erat, ut hero noster iam diutius se concubitu abstinere non potuerit. Itaque conductorem traminis cum aduocasset, secreto interrogauit:
- Audi me, sicut uir uirum: mulierem ualde cupio. Potesne aliquam commodare?
- Ignosce - respondit ille - mulieres hic desunt. Exstat tamen Sinensis quidam, quocum hoc fieri potest.
Quod uiro interroganti non placuit itaque propositum renuit. Post aliquot tamen dies, desiderio carnali compulsus, conductorem denuo aduocauit et inquit:
- Sit, ut mihi suades, Sinensem illum adduc. Solum rogo obsecroque, ut nemo alius, praeter nos, de hac re quicquid nouerit.
- Libenter tibi prodero - respondit conductor - scito tamen non pauciores, quam septem, hoc cognoscituros esse.
- Qui septem?! - rogauit ille.
- Et tu et ego - conductor enumerauit - et ille Sinensis, et praeterea quattuor uiri, qui eum tenent, quia hoc ei semper turpissime displicet!
Valete quam maxime