Rhumak Agricolae spd
Non Platonis, amice, verba, sed de quibus Plato in "Re publica" seu "Iustitia" mentionem facit. Ut dixi, auctoris horum versuom in illo libro nomen tacetur. Non est autem dubium, optime, quin auctor philosophus quidam sit, forsan anonymus, ut ille, qui paradoxum Cretensium fecit. Philosophi enim praesertim sophistae, quod Plato vementer queritur, maxime in his ludis logicis delectabantur, in quibus uno plura confluere faciebant, et ita rigorem rationis adversarii sui experiebant.
indicium praebeo
vir qui itidem vir non est; avis qui eodem avis tempore non est; ramus non ramus, lapis non lapis, iacere sine iaciendo:
quoddam ad philosophiam idearum attinens adhibet revera quaestio:
ecce ergo indicium: secundum rationem eius qui hoc excogitavit, quaeque res et omne animal quamquam faciem habet alicuius alius persimilem, elemento propri'et suopte praedita/um est, quo perspecto naturam illius rei animalisve perspicis, illius et non alius: elementum, quod differentiam patefacit. Idest, vir non vir est vir facie sed elemento discreto privus, avis non avis facie avis, sive quod aves faciunt maxime perspicuom facit sed non ad speciem avium pertinet; ramus non ramus faciem rami habet, cum lignum subtile sit, sed positio eius non propria fruticum est, itaque cetera.
Quod ad actum (verbum agendi, iacere), omnis actus qui finem suom non assequitur non actus esse videtur. Qui aliquid fecerit, ut aliquid alid illo facto necessario fieret, si hoc itidem factum non sit, seu si illa prima actio finem suom non consecuta sit, quasi nil omnino acta videatur.
... et exspecto responsum!
Vale et valete