by Rhumak on Mart 07 Oct, 2008 22.37
Rhumak responsuros salutat.
Nescio an responsum habiturus sim, sed itidem quaestionem grammaticam vel historicogrammaticam ponere constitui, quae ad historiam italicae linguae attinet (hac de causa dubito quin responsum habeam - et multum tempus cucurrit ab ultimo colloquio meo hic cum popularibus), sed non tam parvi momenti ut etiam latinistarum interesse non possit, ut puto.
Causa facilitatis scribendi, vocales longas, ubi longas esse indicare videbitur, vel geminabo vel lineam subscribam, quasi quis manuu vel manu et non manu scribat.
Quaestio est de verbo quod est vindemia. Hoc verbum italice filium dedit "vendemmia": vero quaestio est de exitu quem italice illius latini verbi habuimus. Nam si quantitates vocalium intellegere volumus necesse est radices inspiciamus. Nil legi de origine huius verbi, sed credo me adfirmare posse vindemiae nomen a vinum demendo ortum, ubi vini altera syllaba elisa fuerit, ut verbo venum duendi evenit, cum vendendi verbum genuerit: si verum hoc est, duo dicere possumus: a) vindemiam vulgarem originem habuisse: nam nisi radice participii praeposita sermo urbanus deverbalia abstracta non fingit per suffixum -ia, ut qui dicat arrogantia ab arrogando, licentia a licendo etc., quod hic haud fit, nam radice praesentis, non participii hoc verbum utitur: vin(um) dem:o > vin(um) dem:ia; b) primae vocalis "i" quantitatem esse longam, ita ut in vini verbo primae litterae I longa est.
Nunc: id, quod ex -eemia habeamus -émmia, non miror: nam ex antiquo -ia habemus -ja in latinitate vulgari, quae in linguas romanicas travecta consonantes praecedentes seu mansura seu moritura geminat; ee latina fit é italica, sive e cum timbro clauso. Ergo -eemia > -émmia dubia non gignit. Dubium ex prima parte verbi oritur: nam, cum vinum sit viinum, si vino vin- oritur, itaque viindeemia quantitates habemus, quomodo factum est ut hac parte verbi italice ortum haberemus -ven, quando ex I longa italice "i" et non "e" habemus, quod econtra ab I littera brevi oritur? nam FINEM (fiinem) > fine, RIVUM (riivum) > rivo etc, econtra VIDET (i brevis est) > vede; PIRA > pera etc. Vt igitur hunc exitum, VIIN > ven, explicemus, duas rationes habemus: a) legem grassmannianam egisse, qua ante sonantem vocalem longam corripitur, ergo ex vindemia *vindemia igiturque vendemmia; sed hoc duabus de causis probari non potest: prior, quia lex grassmanniana aetate vulgaris latini sermonis non vigebat: si viguisset ex vendo et montem haberemus vendo et montem igiturque italice vèndo et mònte (econtra italice dicimus véndo et monte - alphabeto phonetico internationali transcribo: ['vendo] et ['monte]), ergo necessest eas litteras etiam ante sonantem longas mansisse); deinde quia etsi talis lex egisset, alia lex phonetica egit, secundum quam e littera protonica, sive ante ictum posita, in i vertitur, vg resonare fit risuonare, ergo vendemmia exstare potuisset (si lex grassmanniana egisset, quod autem fieri non potuit) sed nonnisi tamquam pons, qui rursum ad *vindémmia tulisset. Alia via patet, qua vindemia in *vindemia corripi potuisset, sive lege grassmanniana antiquitus agenti: non ergo in aetate vulgari sed iam in sermone rustico antiquo: sed etiam sic ex vendemmia lege protoniae rursus *vindemmia habuissemus, et denuo in pede clivi laboramus. His igitur instrumentis dubium solvere nequeo. Ergo ante exceptionem meram legum phoneticarum sumus! Quis hanc quaestionem solvere potest vel vult, si potest, varias illas plusminus imaginificas analogias non usurpando, quibus in exceptiones solvendas linguistae uti vel abuti solent?
Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)