Tulliana Giseldae, Marco Favonio, Decimo Vettio, Soteri et Aliis Sodalibus s.p.d.
Primum Tibi Giseldae dulce nomine salutem dico. Nuntium Tuum hoc in Foro invenire non possum, idcirco si tempus liberum habeas, paucis verbis narra, quaeso, de studiis et muneribus Tuis.
Deinde Marco Favonio responsum do:
Lodzia mea non tam pulchra ac famosa ut Cracovia aut Thorunium est, tamen mihi digna visitando videtur. Oppidum id ad industriam textilem olim pertinebat, hodie unum maiorum urbium in Polonia patria mea est. Hic praeclara aedificia (quae a fabricatoribus - exempli gratia Germano Carolo Scheibler!!) exstructa, visitari possunt. Via principalis Lodziae- ,,Piotrkowska" nobis vocata una longiorum omne in Europa est. Lodzia est etiam, ut verum dicam, ,,paradisus" hominibus, qui cinematographica arte imprimunt aut pelliculorum amatores sunt.
Modo converti in Latinum carmen poetae, cuius nomen est:
K. I. Galczynski. Ecce titulus carminis eius: ,, Sermo lyricus, sive de amore verbis exprimendo". Gratias Tibi Marce pro invitamento Tuo, dic mihi tamen - ubi conventus ille sit.
Porro Decimo Vettio gratias ago! Responsum Tuum, quamquam breve mihi perplacet et Tu mihi Splendidus Ioculator videris.
Denique Soteri Diligentissimo respondeo:
Nuntium Tuum elegantia venustateque me movit. His verbis lectis, puto Te doctissimum hominem et fidelissimum amicum latinitatis esse. Ego etiam similiter Tibi artem musicam amo, tamen ingenio musico praedita non sum.

Urbem Tuam amoenam nondum visitavi. Si fortuna faveat, postero tempore vellim eam conspicere!
Valete Carissimi!