Quid agitur in mundo? - Forum politicum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Ucraina

Emitteby Herimannus on Mart 11 Ian, 2005 1.08

Herimannus sodalibus sal. d.

Nolim, Maxe (?) et Mercuri, suffragia in terra Ucrainorum postremam pugnam inter Orientem et Occidentem reputari. Nam hoc maximi momenti evenisse censeo: suffragia libere postremo lata esse et illum candidatum, qui plura collegerat, vicisse. Sed hoc non accidit sine poena nec sine populi voluntate. Nam post priora suffragia, quae impudenter falsificata erant, populus nullam vim exercuit contra partem victoris, sed fora et vias firme occupavit tam diu, ut mundus et auctoritates ipsae ad nova suffragia compulsa sint, quod indicium est novi temporis et illi infelici civitati. Si autem re vera veneno perniciosissimo contaminatus novus praeses Yutchenko vitam amiserit, donum tamen libertatis, vel spei libertatis, perpetuo manebit.
Finem litteris meis imponens, spero novos moderatores fossorum et agricolarum Orientalis Ucrainae non oblituros esse, quamquam fautores Janukovic prisci rectoris: nam miseria eorum et reverentia nimia erga Russorum rem publicam ampliore democratia et melioribus vitae condicionibus tantum commutari possunt.
Valete, et incertae lectioni Slavorum nominum ignoscite.

Novocomi, a. d. III Idus Ianuarias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Pistos on Mart 11 Ian, 2005 1.33

Pistos Mercurio, Maxo, Iuliae, Marco, Herimanno ceterisque sodalibus sal.

Gratias tibi, Mercuri, agendum nobis, qui in Germania vivunt, cum nostram terram laudibus affecisti!

Comitiis renovatis melius actum esse puto in Ucraina et iri. Ita dubito, quod iis in terris, quae Ucrainam cingunt, timetur, an non Ucraina frangatur eoque modo translatio olei. Quod enim vendi Russiae interest.

Valete!

Bennopoli, a.d.tert.Id.Ian.
Non aliubi sis oportet, sed alius.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 11 Ian, 2005 2.21

Mercurius sodalibus s.

Recte quidem, Herimanne, dixisti maximi momenti esse, quod fautores Iuschenkonis non vi, sed constantia ac pertinacia admirabili magistratus ad comitia instauranda coegerunt. Quod est initium democratiae, in illa regione diu desideratae. Non mimime vero me terret venenatio Iuschenkonis, quod facinus mehercle aevum medium mihi in mentem revocat! Num rector Ukrainae tamquam novus Mithridates esse debeat, qui olim corpore suo venenis variis assuefacto se ad imperandum comparavisse fertur? Valete. Transaquinci, d. III. Id. Ian.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Pistos on Mart 11 Ian, 2005 21.39

Pistos Mercurio ceterisque sodalibus sal.

Melius eum, Mercuri, noli vocare Mithridatem, quippe qui civium octoginta milia interfecisset, a quo scelere ille vir excelsus, Yushtchenko, abhorreat.

Valete!

Bennopoli, a.d.tert..Id.Ian.
Non aliubi sis oportet, sed alius.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

De genocidio Armeniorum

Emitteby Marcus Favonius on Merc 26 Ian, 2005 21.45

M. Favonius sodalibus sal.
Potestampi, in capite Brandenburgi, his diebus res accidit, quae metum nobis iniceret:
In programmate Brandeburgiensi, quod ad discipulos rebus gestis instituendos pertinet, memoria deleta est Armeniorum genocidii, quo Turci bello mundano primo se obstrinxerant, idque auctore legato rei publicae Turcicae, quae Unioni Europaeae adiungere se parat. :cry: Ceterum Turci de genocidio Armeniorum disputare adhuc poena proposita vetantur. Num genocidium, ubicumque terrarum factum, silentio praetereundum est? O rem detestabilem! Quae bilem non solum Armeniis commovet... Vos quid censetis?
Valete. VII K. Feb. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 27 Ian, 2005 23.40

Mercurius Marco suo s. d.

Res, de qua nos certiores fecisti, et mihi maximum dolorem indignationemque attulit. Certe, si quis historiarum rerumque publicarum hodiernarum aliquantulum peritus est, quibus de rebus hoc factum sit, facile intellegere poterit. Nonne magna multitudo Turcorum in Germania morantur? Nonne moderatorum Unionis maxime interest, ne haec insecutio Armeniorum foedissima civibus Unionis innotescat, cum iam de asciscenda in Unionem Turcia agatur? periculum enim est, ne illo facinore latius divulgato ira contra Turcos adoriatur. Nonne denique animi Germanorum etiamnunc conscientia suorum facinorum in Iudaeos commissorum quasi constricti sunt? Qui timent, ne ut hypocritae cum festucam in oculis aliorum reprehendant, trabem in oculo suo negligere videantur... Vale. Transaquinci, d. VI. Kal. Febr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 01 Apr, 2005 9.16

Mercurius Hungaricus sodalibus s. d.

Mane sub prandio radionem auscultans edoctus sum Johannem Paulum II. papam novo morbo esse affectum, ac iam unctionem extremam ei datam. :( Quid de hoc censetis, sodales? Quaenam vobis opinio de papa illo? Quid, si ille mortuus sit? Valete. Posonii, Kal. Apr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Africanus on Ven 01 Apr, 2005 21.01

Africanus Mercurio s.d.

Iohannes Paulus II vir amplissimus est - et quamquam non christianus sum tristitiam magnam habeo ob nuntios de papae morbis. Eius aetas certamen erat - in tyrannidem, pro vita propugnationeque debilium. Is lugebitur et non facile reponebitur.

Vale!
Africanus
 
Nuntii: 13
Nomen dedit: Lun 21 Mart, 2005 17.33

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 07 Iul, 2005 14.49

Mercurius sodalibus s. d.

Silentio praeterire haud possum explosiones hodie a territoribus, qui membris societatis illius Al-Kaida adnumerari feruntur, crudeliter Londinii commissas; praecipue quod illa loca, ubi ista facinora sordidissima patrata sunt, et mihi satis nota. :( Spero illos homines, si hoc de talis bestiis dici potest, brevi apprehensum iri. Valete. Budapestini, Nonis Iuliis. :(
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 07 Iul, 2005 15.53

Hoc nos solacio consolemur:

Mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum / iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora

(Dt 32, 35).
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Iov 07 Iul, 2005 21.38

Tiberis omnibus sodalibus, imprimis autem Marco et Mercurio s.d.
quo quo scelesti ruitis? :cry: mens mea ab isto foedissimo scelere abhorret. hominibus innocentibus per insidias trucidatis cunctis, qui iure atque humanitate obstringuntur, acerrime est repugnandum. sed equidem- heu - timeo, ne gubernatores nostri et in tanto rerum discrimine non intellegant terrorismum vi armisque non vinci posse.
immo status rerum Iraquianarum mentes atque animos eorum magis magisque in dies excitare videtur ad bellum sanctum,ut ipsi appellant, civitatibus occidentalibus inferendum. praeterea timeo, ne multo plures prius pereant, quam moderatores civitatum nostrarum (utinam in ea re moderatione tenerentur!) intellegant causas terrorismi inquirendas esse, quibus neglectis victores ex eo bello non discedant.
valete. :cry:
VIII.Id.Iul.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

De Londinii terrore

Emitteby Herimannus on Ven 08 Iul, 2005 0.43

Herimannus amicis sal.

Et ego territus maereo :( , tot insontium vitas amissas conspiciens; solacium est praesidem Anglorum Blair statim palam dixisse se islamicos, qui Britanniam incolunt, nullo modo fautores terroristarum censere: si caedes in civitate Britannorum et in omnibus Occidentalibus populis discordiam et odium mutuum diffuserit, homicidae consilium suum scelestum partim consequentur.
Me tamen non latet post Civitates Americae Unitas, Hispaniam et Regnum Coniunctum Italiam meam primum locum inter auctores belli Iraquici occupare: nos ex ordine proximi :cry: .....
Valete!

Novocomi, a.d. VIII Idus Iulias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Gastón on Sat 09 Iul, 2005 22.32

Gastón sodalibus in terris septemtrionalibus habitantibus s.p.d.

Creditisne vostris moderatoribus terrorismum vincere maximi momenti esse?

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

De moderatoribus et terrorismo

Emitteby Herimannus on Merc 13 Iul, 2005 0.27

Herimannus Gastoni sal.

Ita, Gaston Australis, sine dubio moderatores Europaei et Occidentales terrorismum profligare cupiunt, sed non quantocumque pretio: si ex iis petas, ut miseriae pauperum, oppressioni gentium multarum, rapinae divitiarum sub terra iacentum, praesertim petrolei, finem imponant, denegabunt: "de nostro modo vivendi non agitur" dixerunt Bush et Blair.
Quam ob rem mihi caedes terroristarum eheu! :cry: crebriores et saeviores in annos fore videntur.
Quo ruimus?
Vale!

Novocomi, a. d. III Idus Iulias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Marcus Favonius on Lun 12 Sep, 2005 22.28

M. Favonius sodalibus s.

Qua de causa – pro deum atque hominum fidem! – Israelitae, antequam regionem Gazensem relinquerent, his diebus omnia aedificia diruerunt? Etiam arbores infractae esse dicuntur. Iterum quaero, cur... :shock: Nonne in mentem nobis venit etiam ab exercitu Germanorum, cum bello mundano secundo ex Russia se recipere coactus esset, omnia deleta combusta solo aequata esse?

Valete. Pr. Id. Sept.
:cry:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron