Ericus Palmén omnes sodales Latinitatis studiosos salutat.
Appetentibus ultimis diebus
anni, qui tenebras ferunt profundas,
attamen comitante luce dulci
festi, quod celebrare fas quotannis
est nobis, liceat mihi, sodales,
votis omnia prospera ominari,
gaudio quae animos replere possint:
Haec sollemnia pacis otiique
plena sint! Pariter futurus annus
faustas afferat et vices secundas!