De quibusdam... sodalibus vitandis

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De quibusdam... sodalibus vitandis

Emitteby Rhumak on Sat 12 Sep, 2009 20.28

Salvento administratores lectoresque.

Quin ponimus ante inscriptionem quaestiunculas persimplices de latinitate, anglice redactas, quibus siquis respondere nequeat inscribatur non liceat? Optimi nostrum, velut Marcus Ericusque, eas conscribere possint administratoribusque inserendas tradere. Nescio an technice fieri possit, sed forsan hoc instrumentum nos liberaturum sit ab istis novis, ut ita dicam, sodalibus qui his temporibus longe plus ceteris... latinas litteras frequentare videntur! :twisted:

Quid remini?
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: De quibusdam... sodalibus vitandis

Emitteby Rhumak on Ven 18 Sep, 2009 11.30

memet emendo... forsan melius est ut hi sodales accedere sinantur: nam quis erit saltem qui nova nonnumquam scribat: hos deduxeris, forum peribit :lol:
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: De quibusdam... sodalibus vitandis

Emitteby Alexander Tazzinius on Sat 17 Oct, 2009 10.56

Aue Rhumak!
Re uera forum periturum uidetur... O rem maestam tristemque! Tam pauci sunt quibus lubeat aliquid quandoque latine scribere? Attamen censeo hoc fieri raritate thematum, praeterquam assidue scribentium: nam quid scribat quispiam qui ad forum forte accesserit nouos, nisi iam solidum globum scribentium inuenierit? Atque ut de aliqua re disputetur, necesse argumento quodam est, melius si alicuius momenti uel uoluptatis nonnullae.
Cur de cotidianis actis disserere desiuimus? Quemque nouom alacrem latinitatis amatorem cito taedet uacuitatis disputationum, et ab ista pulcherrima lingua cito auertetur. Et minuetur iam exiguus numerus latino sermone utentium...
Alexander Tazzinius
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Mart 23 Sep, 2008 21.42

Re: De quibusdam... sodalibus vitandis

Emitteby Rhumak on Sat 17 Oct, 2009 16.55

Ave!

Has censeo esse causas: 1) nostrum peritissimi nos deseruerunt: Marcus Favonius et Ericus Palmén, Agricola versificator et Vettius Saturninus et ille amicus meus cynicus, quicum quondam tam libenter de plebis statu rerumque politicarum tamdiu disputavi... et iampridem usque rarius scribebant, dein omnino nunc a calamis arcent; 2) novum schema domus: antehac cum primum veneris triclinia patebant, unde diversi cibi micabant allicientes: nam cum titulos videre statim poteram, sine necessitate ineundi capitulos, subito mota phantasi ab aliquo titulorum illic scribere incipiebam, nunc autem saepe festinanter visitans solitudine loci portarumque seratarum obscuritate desolatus ne pallium quidem clavo appendo, cum rapida resumendi cupidine carpor alioque dirigo currum. Ita est, amice, nec, ni mutarit, mortem impediemus.

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: De quibusdam... sodalibus vitandis

Emitteby Alexander Tazzinius on Sol 18 Oct, 2009 12.49

mm non certus sum structuram fori ipsam tanti momenti esse ad frequentiam scribentium... attamen carentia disertorum uirorum et uenustorum thematum profecto nullum hominem illiciet ad latinum sermonem hic adhibendum. at timeo hoc facere ut omnino e latinitate arceantur ii qui forte adpropinquauerint ad eam et in hunc forum incesserint. non multae aliae occasiones inueniuntur ut latino sermone cum aliis communices.

Ergo, cur non argumenta quaedam saepius iactamus?
Alexander Tazzinius
 
Nuntii: 18
Nomen dedit: Mart 23 Sep, 2008 21.42

Re: De quibusdam... sodalibus vitandis

Emitteby Bubo on Merc 03 Feb, 2010 21.12

Alexandro Rhumakique salutem dat Bubo

s.u.b.e. ego quidem ualeo. post diuturnam absentiam haec in fora reuerso mihi desertiora quam umquam ante fuerant apparent. sed quis culpandus? certe nec Erici Marcique nec aliorum ueteranorum sodalium alicuius uitium est , quos omnes permulta iam scripsisse non modo scimus , sed quandocumque huc accessimus etiam admirari quimus. structura huius paginae non multum ad rem. nam praefiguratas et iam ab aliis confectas huiusce modi paginas esse scitote. nemo tale opus susceperit, ut propriam sibi fori paginam conscripserit elaboraritque, multo magis cum eam uix plus quam decem uisitatores frequentant. ideoque structurae aliquid mutatum iri frustra speremus. qui autem reuerentiae sine dubio dignissimos huius fori porticus Anglicis scripturis nugisue polluerunt, eorum nomina colligenda et ad administratorem referenda censeo. licet polluent, dum id modo aut Latinis aut Graecis uerbis faciant! exempli gratia, quid hicce sibi uelit nescio:

http://chat.yle.fi/latini/memberlist.php?mode=viewprofile&u=15319

quid autem cum aliis permultis agendum sit, qui solum modo unum temere hic nuntium reliquissent plane nescio. si meum forum esset, eorum omnium nomina sine ulla haesitatione delenda curarem.

praeterea tecum, mi Alexander, de caritate quadam thematum querente dissentio. nam copiam et thematum uelut et nuntiorum ad eadem relatorum ingentem cuicumque huc intranti praebitam esse arbitror. quam multa hic legere possimus! sed quos nuntios perlegere, iis quoque responsi aliquid dare possis. non doleamus, ut opinor, raritatem nuntiorum sed potius Latinitatis peritorum.

auetote!
MVNDVS SCAENA, VITA TRANSITVS: VENISTI, VIDISTI, ABIISTI. (Demokr. Frag.115.3)
User avatar
Bubo
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 16.15

Re: De quibusdam... sodalibus vitandis

Emitteby Moderator on Ven 05 Feb, 2010 14.49

Andreas Moderator omnibus s. p. d.

Consentio tecum, Bubo, et si auctoritatem haberem, certe efficerem, ut nomina BeemesmisbeJup et omnium robotorum ex indice utentium linerentur. Doleo mihi tantam potestatem ab administratore non datam esse; eum quam primum adibo et rem ei ad lucem proferam. Etiam captcha nostrum pessimum est, sicut videmus omnes.

Bis singulis diebus conor venire ad nuntios robotorum delendos et ad nuntios vestros legendos; die Mercurii aberam, et fortuito eo ipso die robota aggressa sunt permultis nuntiis.

Ut plures scriptores in his foris habeamus, quaeso, nexibus alibi ponendis hanc paginam aliis Latine scientibus praeconemini!
Andreas Moderator
"ne quid detrimenti forum capiat"
User avatar
Moderator
 
Nuntii: 8
Nomen dedit: Sol 14 Mart, 2004 21.28
Location: Finnia

Re: De quibusdam... sodalibus vitandis

Emitteby Bubo on Ven 05 Feb, 2010 21.41

Bubo moderatori Andreae salutem pie dat

grates tibi, Andreas, tam cito in hac causa respondenti agam plurimas. omnia per interrete fora machinis aggredi solent. quid noui? si tu bis cotidie huc recurrere soles nuntios ab machinis generatos deletum, forsitan bis cotidie nequitie tempus tuum conteres. machinas solum machinae auxilio uices. primum ad capturam: si cum administratore conuenis, quaeso dic ei aliam capturam utendam esse, exempli gratia hanc istam: http://en.wikipedia.org/wiki/ReCAPTCHA. non modo difficilior ob maiorem imaginum complexitatem est, sed philologorum etiam adiuuat labores. omnes enim hic mecum consentire censeo praedicente editiones librorum digitales ualde optandas esse. nunc ad gradum auctoritatis tuae: cum administratorem noua captura uti coegeris, continuo eum roges, cuiusmodi moderator existat alibi per interretis immensa spatia, cui nuntios delere non licet; te esse moderatorem sine postate; itaque nimis aerumnosum esse officium moderandi; te per ambages solum modo fora administrari posse. tunc, si postatem dat, scripto aliquo utaris te oro, qua tibi nomina automatorum colligi licet. sin dat, te oro eum quaeras anne epistulis nomina ad se referantur. tum enim cum scripto nomina colligis et ad eum automatice per litteras electronicas mittis. certe hic illic manu colligenda erunt nomina, sed alios quoque sodales ea delaturos esse credo. utcumque res se habet: captura noua pernecessaria est. agedum! administratorem persuade, amice! si scriptum nullum interrete inuenis, iam aliquid hac in causa conficiamus. nam solum, ut opinor, necesse est recentissime registratorum nuntios perscrutari anne plus decem Anglica perusitata uerba contineant. sed captura mutata, si Di nos iuuant immortales, forte ne scripto quidem egebis...si quid auxilii egis, te oro ne haesites me priuatim aggredi!


uale, quam optime :wink:
MVNDVS SCAENA, VITA TRANSITVS: VENISTI, VIDISTI, ABIISTI. (Demokr. Frag.115.3)
User avatar
Bubo
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 16.15

Re: De quibusdam... sodalibus vitandis

Emitteby Moderator on Sat 06 Feb, 2010 18.31

Andreas Moderator Buboni s. p. d.

Gratias quam maximas pro ideis tuis ago. Non est opus sollicitum esse de labore meo, quod Radiophonia Finniae Generalis conductrix operae meae est. Potestas moderatoris efficit, ut nuntios recognoscere, delere, pertractare atque themata dividere transferreque possim; quae cum ita sint, certe non modo ex ambagibus, quibus utendis non infitior me minacissimum exsistere, dependens sum! Electrogramma misi administratori; exspectemus, quid futurum sit.
Andreas Moderator
"ne quid detrimenti forum capiat"
User avatar
Moderator
 
Nuntii: 8
Nomen dedit: Sol 14 Mart, 2004 21.28
Location: Finnia

Re: De quibusdam... sodalibus vitandis

Emitteby Moderator on Ven 12 Mart, 2010 13.50

Andreas Moderator omnibus s. p. d.

Res progressus facit lente festinans. Quaeso, amici, aequo animo maneatis.
Andreas Moderator
"ne quid detrimenti forum capiat"
User avatar
Moderator
 
Nuntii: 8
Nomen dedit: Sol 14 Mart, 2004 21.28
Location: Finnia


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: Google [Bot] and 1 guest

cron