Iulia sodalibus s.p.d.
Heri e Tyrolia Meridionali e Valle Pusteria reverti, ubi academiae aestivae duarum septimanarum interfui, quae academia non minime mihi placuit. Septem fuerunt greges: I. 'De philosophia ethica ad vitae principium pertinente', ubi maximo ardore disputabant, e qua aetate foetibus sit hominis dignitas, quae ergo liceant medicis et quae non (Articulum 1.1. Legis Fundamentalis Germaniae: Die Würde des Menschen ist unantastbar. Sie zu achten und zu schützen ist Verpflichtung aller staatlichen Gewalt. - Dignitas hominis est intangibilis. Quam respicere tuerique munus est omnis potestatis rei publicae), II. De tessellationibus, grex mathematicus cui ipsa pars fui, III. 'Optica undibus materiae' in quo grege actum est de physica quantorum, IV. 'De globalizatione rerum oeconomicum', V. 'De legibus ferendis Bonaque Gubernatione', VI. De pelliculis, imprimis 'Western' et 'Film noir', VII. 'Quomodo in cubiculum Imperatoris Romani potest penetrari?' grex historicus de antiquitate posteriore. Singuli greges consistebant duobus docentibus et inter XV et XXV studentibus; docentes munere moderatorum fungebantur, studentes autem scholas habebant disputabantque. Erant scholae cottidie bis nonaginta minutas cum intermissione cafearia; inter prandium cenamque et fine septimanae vacabamus, quo tempore usi sumus periegeses excursionesque faciendo, corpus exercendo, canendo cum variis instrumentis tum voce, aliquando etiam scholas additionales habendo, aliqui fecerunt pelliculam; post cenam tempus erat ad res annuntiandas, deinde docentium aliquis acroasin habebat. Post acroasin 'fine aperto' licebat colloqui, theatro improvisatorio agere, saltare, cerevisiam habere etc. Imprimis ultimi vesperes fuerunt longissimi.
Die Veneris primo meus grex ad illos saxos fecit excursionem, quorum nomen est Trium Cimarum (Drei Zinnen, Tre Cime) et circum quos ambulavimus. Pulcherrimum vero iter, de quo nescio quot sumpsi photographemata! Fine septimanae periegeses facere volebamus Venetias Veronamque, sed autoraedae nos deseruerunt. Die Saturni hora septima omnes exspectabant autoraedas, quae cum non venerint, societati autoraedariae telephonavimus, responsum obtinuimus eos associationi touristicae dixisse se nullas eo tempore habere autoraedas. Irati ergo sumus associationi touristicae. Quae cum hora octava est aperta, nos statim adfuimus, telephonemata acerrima facta sunt, didicimus societati illi autoraedariae praeesse matrem eiusque filium, matrem associationi touristicae affirmasse autoraedas vacare, quas filius iam aliis pollicitus esset. Ergo conati sumus si ab alia societate autoraedaria obtinere possemus autoraedas, etiam deversorii praeses multum telephonavit, sed frustra. Ergo alii sua sponte tramine Veronam ierunt, alii in montes excursiones, alii alia fecerunt. Ego die Saturni cum parvo grege pulcherrimum iter feci montanum, die Solis ad lacum quondam iimus. Die Mercurii alterius septimana denique revera iter Venetianum factum est, cui, cum unam tantummodo haberemus autoraedam, non interfui, sed cum meo grege tessellatorum paucisque aliis alium feci ambulationem montanam, qua ambulatione etiam summum montem ascendimus. Scholae eius diei aut pridie aut postridie post prandium habitae sunt. Tempestas vero erat aptissima ad itinera facienda: solum ultimi dies erant nubiles et aliquando pluviosi, antea caelum erat serenissimum calidumque.
Ultimo die Veneris erat vesper festivus, quo vespere varias res praebibimus: Cecinerunt musici, egerunt histriones improvisatores, qui fecerunt pelliculam, eam monstraverunt. Ipsa cum cantoribus cecini et theatro improvisatorio egi. Deinde quae facere solent iuvenes ultimis diebus talium conventuum - ego inter primos dormitum ii hora circiter secunda. Iam die Iovis non multo ante ad lectum nos recepimus, ergo fortasse mente fingere potestis, quam fessi omnes fuimus, cum heri hora septima autoraeda profecta est, quae Monachium nos veheretur. Hora octava in lecto fui!!
Bene percepistis maioris fere fuisse momenti, quae extra greges agebantur, sed etiam quae tractabamus in grege maxime mihi placuit. Ego sola de tessellationibus infinitis disserui, dixi enim de eo tessellationum genere, quod Roger Penrose invenit (si quis legere velit, videat hanc paginam Anglice scriptam
http://www.math.tu-berlin.de/~felsner/Lehre/Tilings/plain.html), sed etiam quae dixerint ceteri de tessellationibus finitis (et nonnumquam plus quam tribus dimnensionibus) maxime mihi placuerunt. Libenter fusius tales res velim tractare.
Curate, ut valeatis!