Herimannus Marco sal.
Vere diversae et variae sunt Italorum loquelae, Marce. Ut comparatio tibi fiat, censeo illas saepe tantum inter se differre, quam linguam Germanicam ab Helvetico - Germanica: ipse, qui Germanos totius patriae tuae fere intellego, nihil omnino Turicensium, si suo sermone loquantur, comprehendere possum. Talis est varietas Italicarum dialectorum, quae tamen saepius ruri quam in urbe, saepius in meridionalibus terris quam in septemtrionalibus diffusae sunt: hoc tibi dico de adulescente qui Bononiae aliquando vivet.
Sine ullo dubio, ego vivens in Occidentali parte Langobardiae nihil intelligere possam si Langobardus quidam de Orientali Langobardia (de Bergomo vel Brixia vel - mecastor - e proximis montibus) suo sermone utens mihi quid dicat.
Ceterum, hoc de dialectis cognovi: postquam lingua Latina et postea Italica omnibus Italicis gentibus communes factae sunt, dialiecti et vocis inflexiones manserunt ut postremum testimonium sermonum illorum, quibus Italici populi ante Romanorum adventum loquebantur, id est Etrusci, Celtae, Sannii, Bruttii, Siculi....: haec opinio mihi dialectos ut pretiosa monumenta temporum antiquorum reputare induxit.
Vale quam optime.
Novocomi, a. d. XIV Kal. Maias.