Mercurius Africano s. d.
Maxima cum voluptate, amice, legebam carmen illud a te Latine conversum, quod et Ernestus Hamingway in principio libri sui, qui inscribitur "For Whom the Bell Tolls" (Pro quo campanum sonat), olim citavit, immo ut titulum hunc suo operi daret, ab illo poemate eum inspiratum esse palam est. Sed, ut ad conversionem a te factam redeamus, digna quidem illa est, quae plurimis laudibus adtollatur: quis enim est, quin approbaret versus illos mirabili cum dulcedine consonantes, ac ornamenta carminis alia? Ceterum, interrogare a te velim, utrum vere Africanus sis, an solummodo sub duobus nominibus, scilicet "Scipionis" et "Africani" nuntios scribas?

Vale ac valete. Posonii, prid. Non. Apr.
Veritate duce, comite labore.